Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. missa auido premit amplexu, meane omnia sunt haec?
  2. percontans. cuncti dictis stupuere rogantque,
  3. quidnam conspiciat clausum mortalibus. ille
  4. πάντα καλῶς inquit, patriarcham saepius Isac
  5. commemorans, graece θεῖον, γλυκὺ θεῖον ὁρᾶσθαι
  6. horrescens ueneransque refert, utque angelus illum
  7. sustulerit per inane uehens, ut milia multa
  8. uiderit angelicis mixta agninisque cateruis
  9. regnantemque deum super omnia cum patre Christum,
  10. narrat et aeternam portis gemmantibus urbem,
  11. narrat (et) aetherii caeleste nemus paradisi.
  12. inter et haec dextram secreta in pectora misit
  13. coniugis, hoc dicens: unum sumus ambo et idem, quae
  14. ingeminans, sancto placidam sic ordine complens
  15. finem, euangelico uitam in sermone refudit.
  16. Et nunc ille deo fruitur curamque beatae
  17. coniugis aeterno uinctus amore tenet;
  18. attamen unius rapuit solatia nati
  19. inpatiens tota prole carere pater.
  20. sed postquam iusto tua tempora clauseris aeuo, .