Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. pendet in exanimum pallentior ipsa maritum.
  2. ipsa fidem mortis suadet mora; namque bis acto
  3. orbe duplex reuoluta dies, bis uespere clausa est,
  4. mortales oculos dum fallit mortis imago.
  5. ille autem angelicis manibus per nubila raptus
  6. liquerat hospitium repetendi corporis et tunc
  7. aetherii secreta poli sedesque beatas
  8. spectabat monstrante deo dignataque Christo
  9. mens pia, dum fletur terris, gaudebat in astris,
  10. hoc tantum maerens, quod adhuc remea(re time)ret.
  11. demissa excessu redit, ut conspecta referret
  12. firmaretque fidem dubitantum uiuere functos.
  13. utque redux membris admotae coniugis ora
  14. uidit, pollicitus quiddam mirabile sese
  15. dicturum, in lucem sua distulit orsa sequentem.
  16. Ergo dies primos ubi crastina fulsit in ortus,
  17. mane nouo sacris (aderat nam forte) sacerdos
  18. fungitur, utque pio gessit solemnia cultu,
  19. suspiciens caelum ille manus dispandit et in se
  20. bracchia constringens quasi quaedam munera caelo