Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. congeminata deo gratia proueheret.
  2. heu! quid agam? dubia pendens pietate laboro,
  3. gratuler an doleam? dignus utroque puer;
  4. cuius amor lacrimas et amor mihi gaudia suadet,
  5. sed gaudere fides, flere iubet pietas.
  6. tam modicum patribus tam dulci e pignore fructum
  7. defleo in exiguo temporis esse datum.
  8. rursus ut aeternae bona uoluo perennia uitae,
  9. quae deus in caelo praeparat innocuis;
  10. laetor obisse breui functum mortalia saeclo,.
  11. ut cito diuinas perfrueretur opes,
  12. nec terrena diu contagia mixtus iniquis
  13. duceret in fragili corporis hospitio,
  14. sed nullo istius temeratus crimine mundi
  15. dignius aeternum tenderet ad dominum.
  16. ergo deo potius quam nobis debitus infans,
  17. uerum et pro nobis ille deo placitus,
  18. coeperat octauum producere paruulus annum,
  19. prima citis agitans tempora curriculis..
  20. iam puerile iugum tenera ceruice ferebat,.