Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. grammatici duris subditus imperiis,
  2. quaeque docebatur puer, admirante magistro
  3. sorbebat docili nobilis ingenio.
  4. gaudebant trepido praesagi corde parentes,
  5. dum metuunt tanti muneris inuidiam.
  6. nec mora longa fuit, placitam deus aethere Christus
  7. arcessens merito sumpsit honore animam
  8. et rapuit terris subitum, quia dignior esset
  9. [*]( 5 atque-fonte] et quem uix fantem sacri eluit unda T 6 proueheret T, perueheret BO 8 dignus] dictus T 11 iam T melleum coni. Zechmeister dulcem pignore T fructuum B 12 deflex§o 0 18 perhennia BT 17 ne v mistus T 18 fragilis T 22 ueterum B 25 gerebat T 28 nobis T 29 gaudebat T 31 placidum T 32 arcessent 0, accersens T 33 subitum BO, superum T quia T, qua BO, quo v )
    309
  10. adsociata piis uiuere conciliis.
  11. causa fuit leti suffusus faucibus umor,
  12. quo grauis inflauit lactea colla tumor,
  13. inde repressus abit, sed lapsus ad intima fugit
  14. corporis et uitam uisceribus pepulit.
  15. terra suam partem tumulata carne recepit,
  16. spiritus angelico uectus abit gremio.
  17. deserti uacuum funus duxere parentes,
  18. Celsus in excelso laetus agit nemore.
  19. parcite quaeso, pii, multis peccare, parentes,
  20. fletibus, in culpam ne pietas ueniat.
  21. inpia nam pietas animam lugere beatam