Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. filius ille dei qua uenerit aspice forma,
  2. qui cum esset diues, pauper in orbe fuit.
  3. et ueniens non alta deus, sed uilia mundi
  4. legit, ut infirmis fortia destrueret.
  5. [*]( 522] (II Cor. 8, 9). 528] (I Cor. 1, 27). )[*]( 497 referti coni. Zechmeister 498 in os] inops 0 499 sancta T 500 iustitia T et om. 0 501 sordit BO 502 ocursum B suplicis B 505 qu$Ov, que T, qui B, quae in v horret 0 506 diues pannis BO 507 contempnis BO 509 at T, et BO" 511 nature supernis T 512 auaritiae T 514 abstrudis BOfJ, abstrusum est T cespite BT 515 quam T 516 potienda B" )
    326
  6. non iam diuitiis diues nec robore fortis
  7. nec sapiens magno gaudeat ingenio.
  8. nemo ope confidat propria aut de se sibi plaudat,
  9. cum sata uel data sint omnia fonte deo.
  10. perfugium Christus personaque factus egentum,
  11. diuitibus pudor est, gloria pauperibus.
  12. huius in ambrosios auidi curramus odores,
  13. ut procul a nobis mortis odor fugiat.
  14. quis mihi det pretiosum alabastro fundere nardum
  15. et domini sacros flendo lauare pedes?
  16. uos, precor, o mea cura, piis operam date curis
  17. uosque date inmenso coniuge mente deo.
  18. tempus adest, prope iam dominus; properate parari
  19. regis ad occursum, dum breuis hora patet.
  20. utimini uestris opibus pietate benigna
  21. radicemque mali uellite pectoribus.