Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. tu, cui sordet inops, qui uiso horrescis egeno
  2. occursumque pii subplicis omen habes,
  3. qui te miraris pretiosa ueste nitentem
  4. nec sordere uides interiore habitu,
  5. omnia mente geris, quae corpore pauperis horres,
  6. sordidior pannis diues et ulceribus;
  7. contemnis caecum, leprosum tangere uitas,
  8. diues auare, lepram diligis ipse tuam.
  9. ille oculis hominum miser est et debilis; at tu
  10. turpis es ante deum debilitate animae.
  11. inprobe, consortem naturae spernis egentem
  12. et facis exsortem partis auaritia.
  13. quicquid, inique, tibi nullo supereffluit usu,
  14. quod fosso abstrudis caespite, pars inopum est.
  15. cur aliena tenes, qua spe linquenda retentas,
  16. nec retributa suis nec potiunda tibi?
  17. tu, cui sordet inops, qui nomine diuitis excors
  18. triste leuas crispa fronte supercilium,
  19. nec dignaris eos homines uel nomine fari,
  20. quos simili luxu non fluitare uides,