Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. quae nec mens humana capit nec lingua profari.
  2. et quid in hoc mirum, si charta uolumine toto
  3. non capiat quae nec mundus capit omnia totus?
  4. maior enim (mundo) mundi sator, ipse deus rex,
  5. qui terram caelumque implet; quem non capit iste
  6. mundus, eum capiunt sancti, non corporis amplo,
  7. sed pietate humiles et mundo corde capaces.
  8. Nunc itaque ut diuina mei bene gesta patroni
  9. Felicis referam uel quae mihi commoda uitae
  10. contulerit uel quae multis ope caelite praestans
  11. muneribus conferre piis non desinit omni
  12. paene die, uariis tribuens pia munera signis,
  13. Christum laudari meritorum postulat ordo;
  14. non hominem sed eum potius laudare uidebor,
  15. quo Felix auctore potens uenerabile nomen
  16. optinet et medicas dat opes, quibus aegra reuisit
  17. corpora captiuasque animas ui daemonis atri
  18. absoluit superante deo. nec in hac ope tantum
  19. munificus Felix operatur munera Christi
  20. et de uipereo fortissimus hoste triumphat.