Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. aequantes his astra poli, his telluris harenam.
  2. credo equidem uos officio pietatis ad istum
  3. undique conuenisse diem Felicis amore,
  4. ut confessoris socii celebretis honorem.
  5. non autem tanti mihi sum praesumptor honoris,
  6. ut sanctos idcirco meis modo protinus omnes
  7. sensibus adspirare precer quasi munere tanto
  8. dignus, ut illa meo resonet uox turturis ore,
  9. quam totum tellus audiuit laeta per orbem,
  10. sed quia uox diuina decet Felicis honorem
  11. et quia Nicetes, domini puer atque sacerdos,
  12. i, longinqua tellure mihi modo missus ad istum
  13. łI ecce diem uenit, uir tam bonus ore magistro
  14. quam sacer est uictore animo uel corpore uicto.
  15. o mihi fulminea Cherubin si forcipe sumptum
  16. carbonem ex ipsa domini procul efferat ara
  17. et peccatoris male pinguia labra perurat,
  18. ut defaecato concretis sordibus ore, .
  19. non ut ab ore meo, sed ut auditoris ab ore,
  20. ipsius hausta meo depromam dignius ore,