Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. quae tua uota loquor, mea sunt et uerius haec sunt
  2. uota mea; at tibi celsus honor terrena recusat
  3. gaudia. sed quia nostra tuae sunt gaudia palmae
  4. et tua dignaris tibi ducere uota tuorum,
  5. ergo tuos etiam, Felix, inploro parentes;
  6. hic quoque ades, mihi nunc poscas ut adesse uocatos.
  7. qui colitis laetos paradisi caelitus hortos
  8. quique sub excelsa domini requiescitis ara,
  9. pulcher apostolici chorus agminis et patriarchae,
  10. gens prior, ambo chori procerum, quos agmine bino
  11. per duodena deus signauit nomina patres
  12. gentibus et populis regnum ad caeleste uocandis,
  13. uos etiam, sancti, subplex deposco, prophetae,
  14. in nostra qui carne deum fore praececinistis,
  15. uos quoque corporibus caesis et sanguine fuso
  16. occisum et uiuum testati martyres agnum,
  17. omnes diuinis a fontibus una propago,
  18. quos pius Abraham sacer Isac lenis Iacob
  19. progenuere deo per inenumerabile semen
  20. et bifidum meritis caelestibus atque caducis,