Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. quassaret uiolentus aquis, ita flumine uerso
  2. fecisti mutare uias, ut nunc nouus illum
  3. alueus insolita ducat regione furentem
  4. nostraque longinquo uitantem tecta meatu:
  5. sic modo bellisono uenientes flumine pugnas
  6. de. nostris auerte locis. manus inpia sacris
  7. finibus absistat, quibus est tua gratia uallum,
  8. atque tuam timeant hostes quasi daemones aulam,
  9. nec cruor haec uiolet quae flamma uel unda refugit.
  10. [*]( 400 magni] agni Col. in mg. 401 quam B praesente A 404 obstantis faciem prope terrena T 406 comiuus BET perarsi T 407 lo- quor T aer T 410 uolens B 411 negatur T 412 et] ut T 414 proprient AD, properent T 415 ire T 416 accensis T 417 labantem E 418 auctus T 421 uiolentis B 423 iusolitam B lluentem T. — finit natalis VIII- B, finit septimus. incipit octauus AD. )
    262
    XXVII.
  1. Nascere, quae tardo semper mihi redderis ortu
  2. mox et in occasum properans fugis, aegra redire,
  3. ales abire, dies. nam te per longa morantem.
  4. tempora, dum tardi nitens rota uertitur anni,
  5. sustineo intentis adfecto pectore uotis.
  6. quam cuperem totis mihi te lucere diebus,
  7. uel si quando uenis, ita conpensare moras, ut
  8. aestiuis posses spatiis producere lucem
  9. aut illum pensare diem, qui sistere iussis
  10. sideribus longo lassauit lumine mundum,
  11. humanos duplicans dilata nocte labores.