Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. et cum Pentapolim perfunderet igneus imber,
  2. exiguam Segor Sodomis discernit iniquis
  3. Lot fugiens castaque potens prece liberat urbem
  4. electamque domo sumit, quia sede pudica
  5. integer incestae permanserat incola terrae,
  6. permixtus Sodomae tectis sed moribus exter.
  7. quid loquar Eliae precibus clusum atque reclusum
  8. caelum et sanctiloquo sublimis in ore prophetae
  9. terrarum mansisse famem, rediisse salutem?
  10. ut quondam hos habuit uetus aetas, sic modo nostra
  11. Felicem sortita salus petat omne quod audet
  12. quodque cupit tali speret confisa patrono.
  13. sancte deo dilecte, dei tu dextera, Felix,
  14. esto, precor, nobis tu munitissima turris.
  15. nam deus Abraham deus est tuus et deus Isac
  16. [*]( 219] (Ez. 82). )[*]( 211 hnc B 212 placidas AD quaerellas D us. 213 et 214 tn scheda separata add. B m. 2 214 assere T 215 fleuit AD 218 inque T meriti om. T meritum precibus superare ministrum T 219 legibus T mosen E, moses AD precatu T, precatug D 222 secernit B" 223 loth cs fugient A, 1 castraque B 224 domum T sede] sepe T 225 incerte T permansit T 226 eztat T 227 haeliae D, helie ABET olusum AD, clausum cet. 228 profete AB 229 redisse B 230 quodam d, quandam B 282 speret tali T 2S3 de dileote deo T 234 nunc tutissima T 235 isaac ADET )
    255
  17. et deus Israel tuus est deus; ille Rubentis
  18. diuisor pelagi et dulcator fontis amari,
  19. ille dator mannae caelo, dator ortygis austro
  20. et sitientis humi percussa rupe rigator,
  21. ipse tuus deus est, qui per deserta sequentem