Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. et mortem passus non pertulit in cruce culpam.
  2. perdidit ille meam repararet ut in cruce uitam;
  3. ille reus factus, ne sim reus; inter iniquos
  4. condemnatus obit, nos ut discernat iniquis.
  5. morte pia dominus mihi mortuus, ut sibi uiuam
  6. et merear semper uiuentis uiuere uitam.
  7. sic potiora eius uenerando in corpore membra
  8. martyres, e quibus est insigni robore Felix
  9. [*]( 195] (Iin Reg. 20). )[*]( 182 quaerulos D transidera AB, trans aera T 188 missa B quaerellas D 184 altis T 186 alantem B 189 uni v loeto A 190 fuit una B consciencia B 191 rex surgit] consurgit T athuc D 192 uacuus T 193 urbe T direptum E 194 fuera Al 195 tum T 0 esayus B 196 deum T 197 ipsum Tv 198 illi A, illis D nostrum] multum T 201 in cruce] et quia T 202 tuam E reparet B 204 obid AD 206 uita T 207 sio] si fort. 208 martyris BT e ADET, et B, in v )
    254
  10. inter diuini capitis sacra lumina fulgens,
  11. iure deo ualidi, quia Christo proxima passi.
  12. concurramus ad hunc spe conspirante patronum;
  13. suscipiet nostras placida pietate querellas,
  14. et dum natalem ipsius celebramus ouantes,
  15. ille preces nostras meritis pius adseret altis
  16. inque uicem flebit nobis, quia mente dicata
  17. nos laetamur ei. non est cura haec noua sanctis
  18. exorare deum pro peccatoribus aegris
  19. uique boni meriti meritum superare sinistrum.
  20. si legimus Moysen populo peccante precatum
  21. extinxisse graues aeterni uindicis iras,