Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. nam sopitus Adam costa priuatus adempta est
  2. moxque suo factam sumpsit ab osse parem,\'
  3. nec lateris damnum suppleta carne uicissim
  4. sensit et agnouit quod geminatus erat;
  5. seque alium ex sese sociali in corpore cernens
  6. ipse propheta sui mox fuit ore nouo.
  7. [*]( 5] (Matth. 11, 80). 19] (Gen. 2, 21). )[*]( XXV. qs. — incipit epithalamiu a sctiT paulino dictum in iulianum filium epici memoris et titiam clarissima feminS uxorern eius q, incipit epithalamium a sctf paulino dictum in iulianum filium epyci memoria et titiam clarissimam feminam uxorem eius s 1 sotiantur q S parili q colunbas 8 6 facilis qs; em. Schot. 7 inuitus q 8 pii sonus s 9 abJ a de 8 his Sehot., om. 908 lasciua q1 uulgi] uani B 11 ueneranda q pecto s 12 iungitur q 17 quodque qs; em. Sdiot. 18 duas B 20 ossa q 21 dampnum qs cerne q 22 quod geminatus] non genitus s )
    239
  8. haec, inquit, caro carne mea est, os ab ossibus istud
  9. nosco meis, haec est costa mei lateris.
  10. nunc igitur, prisca quoniam sub imagine sanctum
  11. foedus Aaroneis pignoribus geritur,
  12. sobria tranquillis agitentur gaudia uotis,
  13. Christus ubique pii uoce sonet populi.
  14. nulla per ornatas insultet turba plateas;
  15. nemo solum foliis, limina fronde tegat,
  16. nec sit Christicolam fanatica pompa per urbem;
  17. nolo -profana pios polluat ambitio.
  18. nulla peregrinis fragret nidoribus aura;
  19. cuncta pudicitiae munditias oleant.
  20. unguentum sanctis unum est, quod nomine Christi
  21. diffusum casto spirat odore deum.