Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. dum petit inlicitam, letalem deuorat hamum.
  2. his etiam potiora, tamen spectata profabor,
  3. ante alios illum, cui membra uetustior hostis
  4. obsidet, ad sacri pia limina martyris aegra
  5. excussum de plebe rapi admotumque sacratis
  6. ante fores sancti cancellis corpore uerso
  7. suspendi pedibus spectantem tecta supinis,
  8. quodque magis mirum atque sacrum est, nec in ora relapsis
  9. uestibus ut rigidis aut ad uestigia sutis
  10. corporis omne sacrum casto uelatur operto,
  11. scilicet ut diuini operis reuerentia tectis
  12. corporibus maneat, nec poena daemon in ipsa
  13. qua cruciatur ouet, nudis prodendo pudorem
  14. artubus; inlaeso grauius torquetur honesto,
  15. recta licet uersis sedeant cum tegmina membris.
  16. mira haec sunt et magna (quis abnegat?), et tamen usu
  17. nota magis, minus auditu miranda uidentur,
  18. quamlibet et uisu reuerenda et grandia facto.
  19. ergo minuta mei simul et noua facta patroni
  20. auscultate, precor, dominus quae Christus in illo