Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. multimoda uirtute gerit, quibus omnibus unam
  2. confirmare fidem nobis studet, ut per aperta
  3. arcanum documenta deum uideamus adesse
  4. resque hominum et mentes studio curare paterno
  5. [*]( 78 capieris AD nectens qui Q 81 inlicita B laetalem A i 82 expectata B, specta Q 83 uegetior E 84 obsedit B martires Q 85 rapiat B motumque B, admotum qui Q 87 suspeusi AD, susci- piens Q expectantem B 88 quod qui Q est om. Q atque nefas est ignorare v nec mora relapsis Col. in mg. 90 corpore ADQ casta B 91 diuu B 92 corporis Q 94 artibus Q 95 cum tecmine B, contegmina E, cum tegmine v 96 hae Q ambigat E 97 uidetur Q 98 uis Q 99 minota AD 102 apta Q 103 archanum BDE 104 res qui Q )
    198
  6. caelestem dominum quo condidit omnia uerbo.
  7. det mihi prima meus narrandi exordia frater
  8. Theridius; nam quod potiusue priusue canendum
  9. suscipiam Felicis opus, quam quod mihi tectis
  10. ipse meis quibus est idem dominaedius egit?
  11. ex illa modo nocte diem cadit annus in istam.
  12. nostis eum morem, quo ieiunare solemus
  13. ante diem et sero libatis uespere sacris
  14. quisque suas remeare domos. tunc ergo solutis
  15. coetibus a templo domini, postquam data fessis
  16. corporibus requies sumpta dape, coepimus hymnos
  17. exultare deo et psalmis producere noctem.
  18. interea meus iste choro digressus amico,
  19. ut spirante foris aura depelleret aestum,
  20. quem fumosa dabat ceratis cella papyris,
  21. porticus angusti qua tenditur agmine tecti,