Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. cum tibi post placitam pacem iam fluminis usum
  2. Felici consorte pie partita teneres,
  3. quo magis exuperante tuam bonitate querellam
  4. argueret. non, ut metuebas, ille sitire
  5. diuisa te fecit aqua, sed ut auctor et altor
  6. rerum hominumque simul, qui condidit omnia uerbo,
  7. ostendit tibi rem esse suam, quam tu eius amico
  8. ut propriam, domino rerum diffisa, negabas;
  9. uidisti certe, nam te res ipsa fateri
  10. conpulit, aeterni sublimia iura parentis
  11. Felicis(que) potens meritum, cum larga sub aestu
  12. proflueret damnoque pio, quo martyris aulis
  13. tradideras partem, subitos creuisse meatus
  14. laxatoque suis in faucibus ubere fontis
  15. [*]( 756 paterna D 757 querelae] qu§ A 759 quo icripsi, eo AD 762 usibus scripsi, uiribus AD, iuribus coni. Zechmeister 764 potu A 765 clamabus D, damnabus A 766 promptos AD, promotos Mwr. 769 iam scripsi, ut iam AD, tum coni. Zechmeister 779 Felicisque coni. Zechmcister, Felicis D, cis A 780 proflueret D, flueret (sed ante f spat. we.) A, efflueret Mur. )
    184
  16. iussa fluenta tibi cum fenore reddita multo
  17. moenibus influxisse tuis; et tempore in ipso,
  18. quo totiens (tuae) aquae possessor egere solebas,
  19. in multum referente deo quod sumpserat a te