Carmina
Paulinus of Nola, Saint
Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.
- his me diuitiis inopem cupis, optime Felix,
- ut facias uitae locupletem et paupere cultu
- exortem reddas mortis sine fine luendae
- diuitibus mundi, quibus auri letifer usus
- parturit aeternos sociis cum uermibus ignes.
- non solis tibi nos iunctos uis degere tectis,.
- quos et in aeternae tibimet consortia uitae
- enutrire paras et ad illam ducere formam,
- quam tu sub domini perfectus imagine Christi
- gessisti in terris, homo quondam ex diuite pauper.
- nam cui paupertas tua, quam pro nomine sancto
- proscriptis opibus gaudens confessor adisti,
- ignorata iacet, et qua praeditus usque senectam
- conducto, Felix, coluisti semper in horto?
- propterea similes tibi niteris efficere omnes
- paupertate pia, quos suscipis hospite tecto;
- dissimilis nec enim tibi posset forma coire. [*]( 509 destrues AD; em. Mur. 510 construes AD; em. Mur. 511 iure coni. Gitlbauer, uere AD, more coni. Zechmeister 512 atque ut lucri AJD, ut lucri Mur. 514 nisi D, sine A 515 praeceptoque dei AD (sed in A que s. l.), praeceptoque eius coni. Mur. 517 luz A in om. Mw. 520 ut AD, et Mur. 526 iunctos AD ut Mwr. coni., iunctis Mur. 532 proscribtis D 533 iacet scripsi, lac D et s. I. A, latet Zechmeister, manet Mur., )
- quantum etenim discors agno lupus et tenebris lux,
- tantum dispescunt uia diuitis et uia Christi
- nam uia lata patet, quae prono lubrica cliuo
176