Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. uergit in infernum, quae dites urget auaros,
  2. molibus inpulsos propriis in tartara ferri.
  3. at uia, quae Christi est, quae confessoribus almis
  4. martyribusque patet, paucis iter ardua pandit.
  5. non capit ergo uia haec farsos, excludit onustos.
  6. propterea famulum sectatoremque beati
  7. martyris adstringi decet exutumque molestis
  8. conpedibus tenuem de paupertate salubri
  9. atque lenem fieri, ut portam penetrare per artam
  10. possit et excelsum domini conscendere montem.
  11. sed quid ego inpradens discernere pondera rerum
  12. pro magnis haec pono tuis, pater optime, donis?
  13. quamlibet haec quoque sint mihi grandia, parua tamen sunt,
  14. si potiora loquar. quota portio namque tuorum est
  15. erga nos operum reputatio muneris huius,
  16. quod terram hospitio dederis habitandaque tecta
  17. condere praestiteris, cum tu, pater, et tua nobis
  18. uiscera praebueris? nam quid nisi uiscera nobis
  19. intima prompsisti, quibus interiora sepulchri,
  20. sancte, tui excitis ab operto puluere causis