Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. Felicis tectis mecum metata tuentes
  2. hospitia, oblitos ueterum praecelsa domorum
  3. culmina et angustis uicino martyre cellis
  4. tutius in paruo spreta ambitione manentes.
  5. Christus enim iuxta. est modicis, auertitur altis
  6. pauperis et tuguri magis arta tegilla frequentat
  7. quam praecelsa superbarum fastigia rerum.
  8. ergo ut conponam quae nunc colo tecta relictis
  9. culminibus, quae nunc habeo aut habuisse recordor,
  10. si placet, arbitriis sibimet conponite iustis.
  11. quae tam pulchra domus, quis ager fertilis umquam
  12. in re mortali fuerit mihi, quam modo in ista .
  13. pauperie tribuit Christus, per quem mihi abundat
  14. diues inexhausto reditu possessio Felix?
  15. ut uero ex ueteri relegam mea praedia censu,
  16. quicquid erat magnum quondam mihi qualibet in re,
  17. terra erat et uacuae species uentosa figurae;
  18. siue aurum gemmaeue forent, erat illa supellex
  19. uile bonis pretium, pretiosum uirus auaris.
  20. at modo cassus opum, nec opum sed uerius expers