Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. ergo pedem referam; sat enim mihi pauca locuto,
  2. unde nihil proprium meritis Felicis adesset;
  3. nec reticere tamen potui, quia portio laudis
  4. hinc quoque Felici suberat, quod summa potestas
  5. rexque potens regum Christus deus omnibus una
  6. adnuerat sanctis, quibus in grege supplice mixtum
  7. Felicem parili audiuit pietate benignus.
  8. parcam igitur propriis adiungere publica donis
  9. munera priuatosque canam Felicis honores,
  10. [*]( t 15 tetra DE 18 ardere A in urbibus] milibus E 19 spectate A, spectata DE 20 munere Mur. 22 reddit D idem] et add. MtW. 24 tiramram E 80 innumeros d, innumeras ADE 81 limite ADLlE, lumine MtW. 52 ecclesia AD, aecclia d 38 impensu D 34 his AD/i, hie E 87 locuto E, locutum AD 40 hinc E, hoc AD )
    160
  11. quaeque suis proprie gerit hic in sedibus, edam.
  12. unde igitur faciam texendi carminis orsum?
  13. quae bona Felicis referam? quae multa per omnes
  14. passim agit, expediam magis, anne domestica dicam
  15. munera, quorum ego sum specialis debitor illi?
  16. haec potius repetam, mihi quae conlata meisque
  17. sat memini; et quia praeteritis magis illa libellis
  18. dicta mihi, quae partim aliis permixtaque nobis
  19. praestitit, ex his nunc opibus, quas largiter in nos
  20. contulit, hunc animo texam gratante libellum,
  21. et contra solitum uario modulamine morem,