Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. cum furor accensus diuinae motibus irae
  2. inmisso Latiis arderet in urbibus hoste!
  3. nunc itidem placidi spectate potentia Christi
  4. munera; mactatis pariter cum rege profano
  5. hostibus Augusti pueri uictoria pacem
  6. reddidit, atque annis tener idem fortis in armis
  7. praeualuit uirtute dei et mortalia fregit
  8. robora sacrilegum Christo superante tyrannum.
  9. sed quid ego hinc modo plura loquar, quod non speciale
  10. esse mei Felicis opus res publica monstrat?
  11. pluribus haec etenim causa est curata patronis,
  12. ut Romana salus et publica uita maneret.
  13. hic Petrus, hic Paulus proceres, hic martyres omnes,
  14. quos simul innumeros magnae tenet ambitus urbis
  15. quosque per innumeras diffuso limite gentes
  16. intra Romuleos ueneratur eclesia fines,
  17. sollicitas simul inpenso duxere precatu
  18. excubias. Felix meus his uelut unus eorum,
  19. in precibus pars magna fuit; sed summa petiti
  20. muneris ad cunctos, nulli priuate refertur.