Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. passibus emensos sua per uestigia cursus
  2. [*]( A 575 quare strictum D Mur. nodqrat A (a m. 2), nudarat Mur. 576 fluuidam A 577 paenum D, poenum A hanc praedo poenam coni. Mur. 586 acto AD 587 cinctu AD constringeret AD, subt stringeret E 591 auena D 594 retulit E reste E, recta AD, rete MtW. 595 paenitus AD totum D 597 scelus E, om. AD atque E, aeque AD latuit quaue arte reclusus Mur. 598 ammiranda D )
    139
  3. in cassum totiens uoluente relegerit orso
  4. longinquis exclusus et ad uicina recussus.
  5. nunc aliud Felicis opus, quod dextera Christi
  6. edidit, ut meritum cari monstraret alumni,
  7. commemorabo, pari specimen mirabile signo,
  8. quod reus ipse tremens confesso prodidit auso.
  9. ante tamen, quia res ita postulat, ipsius instar
  10. enarrabo crucis, qualem et pictura biformem
  11. fingere consueuit, baculo uel stante bicornem
  12. uel per quinque tribus dispensam cornua uirgis.
  13. forma crucis gemina specie conponitur: et nunc
  14. antemnae speciem naualis imagine mali
  15. sine notam Graecis solitam signare trecentos
  16. explicat existens, cum stipite figitur uno,
  17. quaque cacumen habet, transuerso necte iugatur;
  18. nunc eadem crux dissimili conpacta paratu
  19. eloquitur dominum tamquam monogrammate Christum.
  20. nam nota, qua bis quinque notat numerante Latino
  21. calculus, haec Graecis chi scribitur, et mediat rho,