Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. cuius apex et sigma tenet, quod rursus ad ipsam
  2. curuatum uirgam facit o uelut orbe peracto.
  3. nam rigor obstipus facit, quod in Hellade iota est.
  4. tau inde breui stilus ipse retro a(que) cacumine ductus
  5. efficit, atque ita sex, quibus omni nomine nomen
  6. celsius exprimitur, coeunt elementa sub uno
  7. indice, et una tribus formatur littera uirgis.
  8. [*](603 exclusos D recursus D Mwr. 606 comemorabo E 607 auso AD, ausu E 608 ita DE, ista A, haec Mur. 610 fingere E, cingere AD, pingere Mur. 611 dispensam AD, dispansam E 613 antemnae AD, antSne E 615 exsistens D 620 mediat scripsi, mediam ADE, medium (uel media) est coni. Mur. ro AD 621 sigma coni. Mur., signa ADE 622 w AD, o E 623 obstipuus E ellade ADE 624 taut E inde scripsi, indem AD, idem E breui stilus ipse scripsi, stilus ipse breui AD, stilus ipse E aque cacumine scripsi, a cacumine AD, acumine E tau idem stilus, ipse breui retro acumine coni. Mur., tau stylus ipse breui retrorsum acumine coni. Ming. 626 co.. heunt D 627 formatur AD, firmatur E litera D)
    140
  9. sex itaque una notas simul exprimit, ut tribus una
  10. significet uirgis dominum simul esse ter unum,
  11. et deus in Christo est, quem sumpto corpore nasci
  12. pro nobis uoluit trinae concordia mentis.
  13. idque sacramenti est, geminae quod in utraque uirgae
  14. ut diducta pari fastigia fine supinant,
  15. infra autem distante situ parili pede constant
  16. adfixaeque sibi media conpage cohaerent
  17. et paribus spectant discreta cacumina summis.
  18. has inter medio coeuntibus insita puncto
  19. uirga quasi sceptrum regale superbius extat,
  20. significans regnare deum super omnia Christum,
  21. qui cruce dispensa per quattuor extima ligni