Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. directum geminos transuerso limite gestans
  2. 1 cantharulos, unum de calce catenula pendens
  3. sustinet. in tribus his scyphulis inserta relucent
  4. lumina, cum fert festa dies; tunc uero sine usu
  5. luminis ad speciem tantum suspensa manebat.
  6. sed paulo crucis ante decus de limite eodem
  7. continuum scyphus est argenteus aptus ad usum.
  8. hunc inportuno sibi lumine praedo micantem
  9. protinus extinguit; namque id quoque nouerat idem
  10. saepe solere mori, cum stuppa perarida longam
  11. conderet in noctem consumpto lumen oliuo,
  12. nec miraturum uigilem, si forte tenebras
  13. cerneret obducto subducere culmina lychno,
  14. more putaturus noctem, non crimine factam.
  15. non igitur quasi fur, quod erat latro, sed quasi custos
  16. aufert inlicitam securus praedo rapinam,
  17. nec fugit inpauidusque manet. tegit una latentem
  18. cellula de multis, quae per latera undique magnis
  19. adpositae tectis praebent secreta sepultis
  20. hospitia. harum una fur abditur; atque ubi mane