Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. consilioque putem permissum crimen adisse,
  2. ut, quia uel quicquam de sacris tollere rebus
  3. mente recepisset, sineretur ad illa uenire,
  4. in quibus admissi inpietas insignior esset.
  5. ante dies paucos idem confugerat illuc
  6. militiam simulans fugere et susceptus amice
  7. hospes ab aedituis sacram curantibus aulam.
  8. toto paene latens ubi mense cubilia somnos
  9. tempora custodum simul explorauerat et cum
  10. cepisset placitas meditati criminis horas,
  11. nocte nefas tacita arripuit nulloque labore
  12. nec strepitu foribus clausis inclusus ut unus
  13. seruantum, quibus hospes erat, primos ubi somnos
  14. non uigiles uigiles coepere silentibus umbris
  15. [*](425 iste haec scripsi, isthaec E, istae D, iste A, iste ergo MtW. 427 ob (o in ras. m. 2) D 428 amandare coni. Ming., mandare D 1, emendare AD*, emandare E 430 nephas E et infra. 432 e E, et, AD 435 cumnlatus AD, cumulatur E 438 forti AD 441 adisse E, adesse AD 448 pene E ubi A, ibi DE 450 coepisset AD placitas Mwr., placitus AD, placidas \' E 454 caepere AD )
    134
  16. carpere et oppressis obliuia ducere curis,
  17. ille locum sumens sceleri, qua nouerat usu
  18. adpositam lychnis per noctem ex more parandis
  19. machinulam gradibus scalas praebere paratis
  20. et male securo sibi iam custode relictam,
  21. qua crucis instar erat, quod et est modo, perpete uirga