Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. te releuante iugum Christi lene noscimus, in te
  2. blandus et indignis et dulcis Christus amaris.
  3. ista dies ergo et nobis sollemnis habenda,
  4. quae tibi natalis, quia te mala nostra abolente
  5. occidimus mundo, nascamur ut in bona Christo.
  6. surge igitur, cithara, et totis intendere fibris,
  7. excita uis animae; tacito mea uiscera cantu,
  8. non tacita cordis testudine dentibus ictis
  9. pulset amor, linguae plectro lyra personet oris.
  10. non ego Castalidas, natum phantasmata, Musas
  11. nec surdum Aonia Phoebum de rupe ciebo;
  12. carminis incentor Christus mihi, munere Christi
  13. audeo peccator sanctum et caelestia fari.
  14. nec tibi difficile, omnipotens, mea soluere doctis
  15. ora modis, qui muta loqui, fluere arida, solui
  16. dura iubes. tu namque asinam reboare loquendo
  17. perfectamque tibi lactantes condere laudem
  18. fecisti et solidam soluisti in flumina rupem
  19. et terram sine aqua subitis manare fluentis
  20. iussisti, deserta rigans in spem populorum,