Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. Annua uota mihi remeant, simul annua linguae
  2. debita, natalis tuus, o clarissime Christo
  3. Felix, natali proprio mihi carior, in quo
  4. quamlibet innumeris sint gaudia publica turbis,
  5. est aliquid speciale tuis, quod nos tibi Christus
  6. esse dedit, uiles caro largitus amico,
  7. non quia tu dignus famulis tam uilibus esses,
  8. aeternis dignante deo comes ire triumphis,
  9. sed quia nos inopes aequi indiguosque salutis
  10. sic uoluit ditare pater bonus, ut male dites
  11. criminibus uersa in melius uice diuitiarum
  12. pro cunctis opibus cunctisque affectibus et pro
  13. nobilibus titulis et honoribus omnia uanis
  14. Felicem caperemus opes patriamque domumque.
  15. tu pater et patria et domus et substantia nobis,
  16. in gremium translata tuum cunabula nostra,
  17. et tuus est nobis nido sinus, hoc bene foti
  18. crescimus inque aliam mutantes corpora formam
  19. terrena exuimur stirpe et subeuntibus alis
  20. [*]( XV. ABDEGQRT; A exh. 45—48, Beda de re metro ed. Kftl tom. VII exh. um. 299. — Incipit natalis quartus B, incipit carmen anni IIII . E, aersus SS paulini \'Pi de uita fc!1 feliois libri VI. (?, inoipiunt sez libri U felicis sancti R 1 remiant G, redeunt T anna G 2 clarissime G, .ń.sime E, kfji{, T christo om. T 3 felix it Q clarior ADQ 4 innumeraris Q fiunt T puplica ABGR 5 aliquod T nos tibi] nost Q ffTs tibi GR* 6 esse om. R claro coni. Zechmeister amicus Q, amieos E 7 tfli R dignus] indignus coni. Zechmeister famulus Qx 8 dignate Ev, dignitate D comites B, te comitem GR (sed te exp. in R) 9 set B aequi ADQ, iustique R1, iustitiae G, iusti cet. indiguosque (uo in ras.) E, indignosque cet. 10 si Q, te T ditare C mw.) G 11 creminibus GR1 melius] milibus D 12 prae R cunctisque] uniuersisque GR afectibus R pro om. GR 18 nobilibi Q, et nubilibus G, nubilibus R honeribus R omnibus GR 14 cuperemus T opejs Q, opes ex opm corr. G domumque] et domum GR1 15 patriae ADQ et om. ADQT 16 tuum translata G, translatuum Q conabula GR nram Q 17 tuus] tutis T 18 motantes BR 19 aubentibus T )[*]( 4* )
    52
  21. uertimur in uolucres diuini semine uerbi.