Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. cui placet aut formare meos aut uertere sensus.
  2. nam mea si reputes quae pristina, quae tibi nota,
  3. sponte fatebor eum modo me non esse sub illo
  4. tempore qui fuerim, quo non peruersus habebar
  5. et peruersus eram, falsi caligine cernens,
  6. stulta deo sapiens et mortis pabula uiuens.
  7. quo magis ignosci mihi fas, quia promptius ex hoc
  8. agnosci datur a summo genitore nouari
  9. quod non more meo geritur; non, arbitror, istic
  10. confessus dicar mutatae in praua notandum
  11. errorem mentis, quoniam sim sponte professus
  12. me non mente mea uitam mutasse priorem.
  13. mens noua mi, fateor, mens non mea, non mea quondam,
  14. sed mea nunc auctore deo, qui si quid in actu
  15. ingenioue meo sua dignum ad munia uidit,
  16. gratia prima tibi, tibi gloria debita cedit,
  17. cuius praeceptis partum est quod Christus amaret.
  18. quare gratandum magis est tibi quam queritandum,
  19. quod tuus ille, tuis studiis et moribus ortus,
  20. Paulinus, cui te non infitiare parentem,