Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. unde dari posset. reuocandum me tibi credam,
  2. cum steriles fundas non ad diuina precatus,
  3. Castalidis supplex auerso numine Musis?
  4. non his numinibus tibi me patriaeque reducis.
  5. surda uocas et nulla rogas (leuis hoc feret aura
  6. quod datur in nihilum) sine numine nomina Musas.
  7. inrita uentosae rapiunt haec uota procellae,
  8. quae non missa deo uacuis in nubibus haerent
  9. nec penetrant superi stellantem regis in aulam.
  10. si tibi cura mei reditus, illum aspice et ora,
  11. qui tonitru summi quatit ignea culmina caeli,
  12. qui trifido igne micat nec inania murmura miscet
  13. quique satis caelo soles largitur et imbres,
  14. qui super omne quod est uel in omni totus ubique
  15. omnibus infuso rebus regit omnia Christo,
  16. quo mentes tenet atque mouet, quo tempora nostra
  17. et loca disponit. quod si contraria uotis
  18. [*]( te 105 oblita 0 106 nota Col. in mg. pie n querillis N, querelis HOn 107 inpelector ut uidetur N1 patie n post 107 ponunt spernentesseuero i. e. iis. 176- 277 BOv 108 et] hae v 109 set BV1 reditus V1 poscere nollem Auam. 110 posset BOVv, possit eel. 111 sterilis N praecatus N 112 nomine BNO musas V1 113 is n, his 0 nominibus BO reduces Rosw. 114 post 115 transpomit RosIe. nicilum B nomine nomina BO, numine nomine N, numine nomina HNn 115 hoc feret] auferet coni. N Heinsius 116 insita H uentosa eripiunt 0 uota] uerba Hn et Col. in mg. hoc B precellę V1 117 ungibus V1 haberent n 118 superis H superis cellantem n, super*stilanteni 0, superstillantem B, supereiceUentem (perexcell in ras. m. 3) V regi V1 120 tronitu N querit n culmine N 121 om. N inania] ina 0 123 uel add. V m. 2, om. cet., et coni. Zechmeister omni] omnia NY 124 infusus V christus NY 125 quo BHOnv, qui NV adque V ut solet mobet V1 quo HOn, qui BNV 126 quod quid si] nec V (quid m. 3))
    30
  19. constituat nostri, prece deflectendus in illa est
  20. quae uolumus. quid me accusas? si displicet actus
  21. quem gero agente deo, prius est, si fas, reus auctor,