Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. qui trifido igne micat nec inania murmura miscet
  2. quique satis caelo soles largitur et imbres,
  3. qui super omne quod est uel in omni totus ubique
  4. omnibus infuso rebus regit omnia Christo,
  5. quo mentes tenet atque mouet, quo tempora nostra
  6. et loca disponit. quod si contraria uotis
  7. [*]( te 105 oblita 0 106 nota Col. in mg. pie n querillis N, querelis HOn 107 inpelector ut uidetur N1 patie n post 107 ponunt spernentesseuero i. e. iis. 176- 277 BOv 108 et] hae v 109 set BV1 reditus V1 poscere nollem Auam. 110 posset BOVv, possit eel. 111 sterilis N praecatus N 112 nomine BNO musas V1 113 is n, his 0 nominibus BO reduces Rosw. 114 post 115 transpomit RosIe. nicilum B nomine nomina BO, numine nomine N, numine nomina HNn 115 hoc feret] auferet coni. N Heinsius 116 insita H uentosa eripiunt 0 uota] uerba Hn et Col. in mg. hoc B precellę V1 117 ungibus V1 haberent n 118 superis H superis cellantem n, super*stilanteni 0, superstillantem B, supereiceUentem (perexcell in ras. m. 3) V regi V1 120 tronitu N querit n culmine N 121 om. N inania] ina 0 123 uel add. V m. 2, om. cet., et coni. Zechmeister omni] omnia NY 124 infusus V christus NY 125 quo BHOnv, qui NV adque V ut solet mobet V1 quo HOn, qui BNV 126 quod quid si] nec V (quid m. 3))
    30
  8. constituat nostri, prece deflectendus in illa est
  9. quae uolumus. quid me accusas? si displicet actus
  10. quem gero agente deo, prius est, si fas, reus auctor,
  11. cui placet aut formare meos aut uertere sensus.
  12. nam mea si reputes quae pristina, quae tibi nota,
  13. sponte fatebor eum modo me non esse sub illo
  14. tempore qui fuerim, quo non peruersus habebar
  15. et peruersus eram, falsi caligine cernens,
  16. stulta deo sapiens et mortis pabula uiuens.
  17. quo magis ignosci mihi fas, quia promptius ex hoc
  18. agnosci datur a summo genitore nouari
  19. quod non more meo geritur; non, arbitror, istic
  20. confessus dicar mutatae in praua notandum
  21. errorem mentis, quoniam sim sponte professus