Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. me non mente mea uitam mutasse priorem.
  2. mens noua mi, fateor, mens non mea, non mea quondam,
  3. sed mea nunc auctore deo, qui si quid in actu
  4. ingenioue meo sua dignum ad munia uidit,
  5. gratia prima tibi, tibi gloria debita cedit,
  6. cuius praeceptis partum est quod Christus amaret.
  7. quare gratandum magis est tibi quam queritandum,
  8. quod tuus ille, tuis studiis et moribus ortus,
  9. Paulinus, cui te non infitiare parentem,
  10. [*](127 nostris HNV 128 mea causas N tactus,. 129 que n, quae n Auant. si fas BOv, fiat HNV, ut fiat n actor V 180 aut (a in ras. m. 3) V seruus n 131 reputas n 132 eum] enim Col. in mg. eo modo ne n 133 quo] qui V 134 persus N 135 stultiter V deo sapiens BO, di sapiens HNv, desipiens V, dum sapiens n stultus desipiens Col. in mg. papula B, pauula V1 136 om. Hn qua V1 exoo V1 nobari V1 188 mo (™ m. 3) V istis Âuant. RoN. 139 dicat n mutata n, mutate NOV, mutuę V in mg. mutandum 0, nutandum B, notandus n 141 infra lineam add. V m.l me non] nemo N 142 noba V1 mi] me Hn mens non mea non mea BOV, mens non mea H(?)Nn, flexit (cepit v) mens non mea ed. Lugd. v condam n 143 qui] quid 0 siquit V 144 ingenitoue N munia N1, numina n 145 grl p t tibi gloria n deuita V1 cedet N, credet n 148 tuos n tuis om. 0 149 cui te] culte B inficiare N)
    31
  11. 150 nec modo, cum credis peruersum, sic mea uerti
  12. consilia, ut sim promeritus Christi fore, dum sum
  13. Ausonii; feret ille tuae sua praemia laudi
  14. deque tua primum tibi deferet arbore fructum.
  15. unde precor meliora putes nec maxima perdas
  16. praemia detestando tuis bona fontibus orta.
  17. non etenim mihi mens demens neque participantum
  18. uita fugax hominum, Lyciae qua scribis in antris
  19. Pegaseum uixisse equitem, licet auia multi
  20. numine agente colant, clari uelut ante sophorum
  21. pro studiis musisque suis, ut nunc quoque castis