Epigramma

Paul, the Apostle, Saint

Paul, the Apostle, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. quod si correcti sanum saperemus et atris
  2. 90 libera mens nebulis Christo purgata pateret,
  3. si falcem uerbi cordi inprimeremus et illinc
  4. uellemus ueterum uitiorum abscidere nodos,
  5. aduersus Christi famulos uis nulla ualeret,
  6. nec nos Riphaei prosterneret .....
  7. .......... omnia bellum,
  8. 95 et qui nunc nostra grassantur clade superbi
  9. ...............
  10. Attamen in uestro populo non rara bonorum
  11. turba uiget multosque pios ecclesia nutrit.
  12. Sunt plane insontes multi, pater optime, quorum