Epigramma

Paul, the Apostle, Saint

Paul, the Apostle, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. nitimur in quandam speciem reparare priorum.
  2. illa autem nostro quae sunt amissa periclo
  3. neclegimus longoque situ squalescere mentis
  4. ignaui patimur subiectaque colla catenis
  5. 25 dedimus et manicis peccati praeda ligamur.
  6. ac prius est uitem purgare, abscidere sentes
  7. conuulsamue forem aut fractam renouare fenestram
  8. quam latos campos animae et praetoria cordis
  9. excolere et captae conlapsum mentis honorem.
  10. 30 nil gladius, nil dira fames, nil denique morbi
  11. egerunt: fuimus qui, nunc semper sumus. isdem
  12. sub uitiis nullo culparum fine manentes,
  13. qui prius in noctem prandebat, nunc quoque potans
  14. continuat soles nullo discrimine lychnis.
  15. 35 moechus erat Pedius: moechatur, durat in isdem
  16. leprae dum furuis; liuebat Polio: liuet;
  17. Albus, cunctorum quondam captator honorum,
  18. orbis in excidio minus ambitione laborat?
  19. [*]( 24] Uerg. Aen. II, 721 snbiectaque colla. 30] Uerg. Aen. III, 256 dira fames. )[*]( 17 tanto quanto G 21 Conamur quandam in G 26 Et prius .. abscindere G 27 Hostia conuulsa ac G 30 Nil hostis G 31 sq. sumus, iisque periclis Tentati nihilo meliores reddimur unquam G 33-38 om. G )[*]( 17 est quanto addidi 19 Uandulus (cf. Uopisc. Aurel. 33, 4, Prob. 18, 2) 21 in scripsi Gagneium secutus et, ad Petschenig priorum G piorum 22 Illa (1 pr. ex s) 23 longo quae 25 manicis .. ligamur G manecis .. legamur 26 purgare (u ex a) 28 latos (a ex to ut uidetur) praetoria Petschenig praecordia, penetralia Wernsdorf 30 gladius nil (sn ex m, i in nil add. m2) famis 31 nunc (un ex lm) semper sumus ego sumus semper et 32 manentis 34 ***lycnis 35 Pedius ego pedis hisdem 36 leprae dum ego Lepedum fort. furiis, quod commendant Petschenig et Brandes liuebat .. liuet Brandes linebat.. linit Polio ego palio 37 cunctorum honorem (v supra e) 38 excidio minus ego excidionius )
    505
  20. nil sanctum nobis nisi quaestus et illud honestum est,
  21. 40 utile quod fuerit, uitiisque uocabula recti