Epigramma
Paul, the Apostle, Saint
Paul, the Apostle, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- Si domini templum supplex peccator adisti,
- immo et custodem templi populique magistrum,
- quot sunt hic homines, tot Christi altaria uises:
- sed si conlatis iuuat indulgere loquellis,
- 5 hic habitat tuus ille hospes, mea uiscera, Thesbon,
- cui fratrum ad requiem frondosae uitis in antro
- herbida caespitibus sunt structa sedilia uiuis.
- dic igitur, Salmon, quae rerum nunc tibi sors est,
- quis patriae status est, quid te delectat in illa?
- 10 Namque agris opibusque hominum terraeque colonis
- nunc primum inlaesae turbato foedere (pacis)
- barbarus incumbit: nec longa (in) saecula uitae
- nunc prosunt structae solido de marmore uillae
- absumptaeque omnes uana in proscaenia rupes.
- 15 at uero interior pestis bellumque profundum
- olim nos densa telorum nube fatigat [*]( 4] Uerg. Aen. II, 776 iuuat indulgere dolori. 6] Uerg. Ecl. 2, 70 frondosa uitis in ulmo. 7] Uerg. Aen. I, 167 uiuoque sedilia saxo. 11] cf. Uerg. Ecl. 1, 12 turbatur agris. 13] Uerg. Aen. YI, 69 solido de marmore. )[*]( CLAUDII MARII YiCTORis Oratoris Massiliensis de peruersis aetatis suae moribus, Liber quartus Ad Salmonem G 1 orator G 3 Quot tu isthic homines G cernis G 9 delectet G 12 longae ad secula G 13 Constructae prosunt G 14 Assumptaeque G )[*]( sci PAULINI EPIGRAMI 1 temelum (p supra e alt. mz) 3 quod (t supra d m3) sunt (su in ras.) uises (d supra s pr. m3) 4 loquelis 5 habitat (h s. u. m3) thesbon (T supra t m3) 7 cespitibus 8 Dic igitur m2 in ras. 9 delectant (n eras.) 11 illaesae G inlaeso uitae inrepsit ex uersu sequenti; pacis scripsi 12 longa in eyo longe 13 nunc ego non 14 proscenia (cae supra ce) )
- saeuior et tanto (est quanto) est occultior hostis.
- et tamen heu si quid uastauit Sarmata, si quid
- Uandulus incendit ueloxque abduxit Alanus,
- 20 ambiguis spebus licet et conatibus aegris
504