Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

aut si uis apertius accipere testimonium, quia cum utique possit Deus tamen pro ipsa sui ordinatione non faciat, dicit ad Petrum: an putas non posse me modo rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plus quam duodecim legiones angelorum? sed quomodo conplebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri?

uides ergo, quia operator temporis temperat uirtutes et ratio dispositionis miscet potentiae patientiam. deinde ait Dominus: reconde gladium in theca. fieri enim non potest, ut calicem quem dedit mihi Pater non bibam illum.

et tamen Deus nihil non potest, nec est quicquam quod non faciat nisi forte quod nolit, non oporteat, non proponat. loquitur Paulus ad Thessalonicenses, significans de aduentu Antichristi: non retinetis, quod cum adhuc essem apud nos, haec dicebam nobis? et nunc quid detineat scitis, ut reueletur in suo tempore.

tanta nis est decreti Dei et tam inreuolubilis status constitutorum in suis quibusque causis temporum, ut propter electos suos dies saeculi adbreuiari dixerit Dominus non auferri; ut faceret temporum statutorum pro maiestate plenitudinem, pro pietate breuitatem, simulque et conpendium misericordia caperet et numerum mundus inpleret.

et tu nis iam — ecce ego cum dolore misericordiae loquor — tu inquam uis, o homo similis [*]( AVCTORES 3 Matih. 26, 63 et 54 9 Ioh. 18, 11 14 Thess. 2, 2, 5 et 6 18 propter -19 adbreuiari Matth. 24, 22 ) [*]( 3 an] ant ∑ΦΧΨ 5 doodecim] ∑Ψ xn T x- milia (lineola sub milia subducta) Φ xu. (*. e. ut uid. xn quamquam n non n scr. est; quinarium enim numerum sic v notare solet) X || ∗legiones (una lin. uel litt. erasa; le ex n aut u corr.; fuisse potest fn) V || complebuntur ∑ΦΧΨ 7 operator (erator m. 2 in ras. ex a et quattuor ut uid. litteris) Φ || uirtutes] poase uirtutes sed posse linea subducta del. Φ 9 gladium] gladium tuum V || teca Z 11 nichil ΧΨ 13 tessalonicenses T 14 anthicristi T 17 irreuolubilis Ψ 18 quibusque] quibus ΤΦΧ1 19 scli XV seculi T || ut] et nt X 20 pro pietate] pprietate ante ras. X 21 compendium ∑ΥΧΨ 22 impleret ∑ΦΧΨ )

651
mei, ut tibi homines in hoc praesenti tempore, quod nusquam antea dictum in sacris uoluminibus inuenitur, quemquam sine peccato esse respondeant et, si in hoc forte consenserint, de die momentoque subscribant,

nouam calumniae machinam instruens, ut, quod non fieri dicimus, non posse fieri dixisse uideamur, et in quo praecipue operantem in dispositione quam statuit omnipotentiam praedicamus, ne inpatienter infamare inpotentiam iudicemur? uanum, quaeso te, furorem abice, quoniam hoc ipsum ad peccatum proficit, de quo abstergendo possibilitatem temporis, non clementiam iudicis uideris cogitasse.

Hactenus de potentia Dei, quam praedicamus et colimus, et de praefinitione temporum, quae profundissimo ipsius sunt statuta consilio, dixisse sufficiat; de qua, etsi plura quae sunt sanctorum scripta non essent, daemonum saltim responsio sola sufficeret, qui propria damnati conscientia uociferantur ad . Dominum. quid tibi et nobis, fili Dei ? quid uenisti ante tempus perdere nos?

quos cum iQtellegas de constitutione iudicii confitentes, cape certissimum ipsius contra te exemplum. si illos in oppressione miseri hominis conprehensos ultimo tunc iudicio intellegis esse damnatos: accipe et te ipsum hic inperturbabili emundatione purgandum; sin [*]( AVCTORES 17 Matth. 8, 29 ) [*]( 1 presenti Z || nuaquam] ØX numquam E nnnquam ΤΨv 4 calumnie Φb ealumne" 6 precipne Φ || dispoeitione] ∑ΦΧ dispositionS (o prior et e in ras.; " potest ex corr. add. esse) Ψ dispositionem Tv 7 ne om. Φ1X 8 impotentiam Ψ per inpotentiam X2 10 possibilitatis ∑1ΥΦΧ1 poBsibilitati et pone hunc uerstm nota x W || indicis uideris] X2 iudicis ΕΥΦΧ1Ψv 12 actenns W 15 demonum ΤΦΧΨ U saltim] ΥΦΧΨ saltem X 16 dampnati ∑ΦΧ 18 intelligas Ψ 19 indici ∑1 || confitentes] X Cotelerius (Mon. eccl. III p. 526) g confidentes ΥΦΧΨv 20 obpressione i || miseri] ∑prΦprX Cotelerius g miserit ΥΦayΨ et ut uid. ∑ar v || hominis] E2ΦprX Cotei. g homines ∑1ΥΦarΨ v || comprehensos TX conphenaoe E cõphensos V 21 dampnatos ∑ΥΦΧ 22 emendatione h )

652
autem, ut legitur, patientia Dei adhuc illis liberum indulget arbitrium: adhuc et te crede temptandum.

Nunc ad aliam strictim transeo quaestionem, quam tu aduersus omnes catholicos uibrare saepius diceris. nam etiam in epistula tua illa lucubratissima haec ipsa uel intellegere uix potuimus. ita ista, inquam, ad Demetriadem puellam, ut audio, sacram et sanctam homo uerecundissimus scribere non erubuisti, docens, ut credo, reuerentiam castitatis sub stropha Ioseph et luxuriantis dominae suae, ubi dixisti, contempta frequenter domina propiores adulescenti tendit insidias, secretum ac sine testibus manu inpudens adprehendit, nopportunam historiam obscenissimo sermone contexens;

quamquam hoc quod neque apte neque decore dicitnr, tibi inputare non debeamus, cui neque natales dederunt, ut honestioribus studiis erudireris, neque naturaliter prouenit, ut saperes , sed illis dictatoribus tuis, qui miserum sensum miserrimo sermone conscribunt et te legendum cachinnis quasi titulum confusionis exponunt.

inter haec ergo huiusmodi sensum in eadem epistula indigestis sermonibus eructasti, quod plerique nostrorum dicerent, Deum malam hominis condidisse naturam. quod etiam ille Phineus tuus pedetemptim nobis [*]( AVCTORES 9 Pelagius Epist. ad Demetriadem c. 5 (Augustini opp. ed. Ben. t. u app. pag. 7 C) 19 Pelagius 1. I. c. 3 pag. 6 C ) [*]( 3 questionem codices || 4 (i. e. quam) ta corr. ex citù ut uid. V 4 sepius ∑1 || ad uersum in epta — 5 intelle adscr. m. 1 in marg. K- (referendum ad epistulam) in X 5 epia X || Qa] saa ∑ΥΦΧ H ipsa nl\' (psa ul\' itt ras. paullo angustiore) Φ ipsa ut ∑aTX ipsa E1b Φv || intellegerem ∑arΥΧ intellegeres (sed es rasura mutatum in ê) * 6 isti ΥΦ 7 uerecondissimus T 8 docea T || stropha] trophia X\' || et om. v 9 domine TXV || contemta Ψ 10 propriores Wb proprioris Φ2 proprii oris ∑ΥΦbΧΨa || adolescenti ΦΧ adolescenti* (s ut uid. eras.) V || insidias tendit Pelagius in ed. supra l. 11 secretum] in secreto Pel. || ac] & (supra & rasura) W || impadens Ψ 12 adphendit ∑ΦΧ apphendit Ψ || inoportunam ΕΦΧΨ Inoportana T || obscenissimo] codices 14 imputare Ψ inputari ∑ΦΧ imputari T 17 te in tibi m. ut uid. 2 corr. X n legentem V 19 epta X 20 hominis] QX hominibus ∑Υ1Ψv1 om. Tl 21 phineee Ψv finees ∑ΥΦΧ; in marg. iot tangit hieruaa|| epm ∑1za )

653
temptauit intendere: unde breuiter primum profiteor, deinde respondeo.

ante tribunal Christi in dextera inter agnos Dei non sit dignus adsistere nec mereatur uidere Dominum in regione uiuorum nec in gloria resurrectionis uita Iesu manifestetur in mortali corpore eius, qui dicit Deum aliquam malam uel hominis uel cuiusque rei condidisse naturam, uel qui liberum in aliquo tollit arbitrium, cum scriptum legerit: omnia quaecumque fecit Deus, bona ualde.