Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

parum est quia sine macula, parum quia agnus, nisi et occisus nisi puritatem uitae passionis testimonio coronasset, habens septem cornua et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei: nec dubium, quin spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et uirtutis, spiritus scientiae et pietatis, spiritus timoris Domini. quis ergo iste est liber? ut credo, indicii. Pater enim non indicat quemquam; sed omne indicium Filio dedit. Pro dolor! cogor dicere, quod horrui cogitasse.

ecce nunc et Pelagius, qui ausus est profiteri se esse sine macula atque peccato, consequenter arbitratur dignum se accipiendo librum atque iudicium, proximumque est, ut dicat sibi cego potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam\' et praeparet se in throno Christi futurum esse consortem.

miser homo, qui non potius intellegit praeparare se Antichristi aduentum praecursorem, qui cum fuerit reuelatus, extollit se super omne quod dicitur aut quod colitur Deus, iuxta hunc qui se iam conparat in coaequationem unici filii Dei.