Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

nam et ipse de se Dominus ait: uenit princeps mundi huius et nihil in me inuenit suum. quid enim est diaboli? haud dubium, quinpeccatum. ab initio enim diabolus mendax est, et contra Dominus mens est, qui loquitur ueritatem in corde suo et non egit dolum in lingua sua.

angelus magnus et fortis Scriptura testante clamat in caelo: quis dignus est aperire librum et soluere signa eius? nec quisquam poterat, neque in caelo, neque in terra, neque sub terra aperire librum, neque per-

spicere eum, flet multum Iohannes et luget, quod ex uniuersitate rationalium creaturarum nemo dignus repertus esset, qui aperiret librum, ut uideret eum. flentem Iohannem unus e senioribus consolatur et dicit: noli flere, Iohannes. ecce uicit leo ex tribu Iuda, radix Dauid, aperire [*](AVCTORES 8 Psalm. 14, 1 et 2 12 Ioh. 14, 30 14 Ioh. Ep. 1, 3, 8 et Ioh. Eu. 8, 44 15 Psalm. 14, 3 17 Apoc. 5, 2 et 3 24 Apoc. 5, 5 ) [*]( 1 carnalia L 2 qua] quia Σ || non om. Φ2|| quam om. Φ2 7 prophłam Φar 9 tuo sancto a 12 venit] uenit enim (sub enim puncta erasa) V || nichil XW 18 ante hunc uersum niet — haut punctum positum V || inue|niet V || diaboli] ΣΦΧ diabolu ΥΨv || haut X.Ψ 14 quin (n in ras. 1 aut 2 lilt.) # 16 qaloqaitnr sic T 17 celo Φ 18 est dignus v 19 caelu Σ celo (o ex u eorr.) # 21 multi Φ2 23 aperirA (& ex e corr.) X U at] ant QX || iohanne(er. 1 aut 2 litt.) & 24 e] ex W U consolabatur S ||dicit] ait V 9 )

625
librum et soluere signa eius. quis, rogo, iste liber est, quem de manu uiuentis in saecula nullus fuit accipere, nisi qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam?