Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus, Historiae Adversum Paganos

quo elatus sapercilio Sabinum domesticum suum, uirum ingenio callidum industriaque sollertem et sapientem nominandum si animi uires tranquillis studiis adeommodauisset, generum allegit ;

cum quo quorundam periculorum suspiciones dum patitur fecit atque, aliquamdiu Africana annona extra ordinem detenta, [*]( AVCTORES. lin. 5 maledictus—6 homine Ierem. proph. 17, 6 ) [*]( EXPILAТORES 2 consul—11 Heraclianus breuiter execerpsit Paulus 315, 21 - 25 8 in mari captus, 10 Honorio—relictus est compi- lauit Marcellinus Comes ad a. 412 11 Heraclianus — comes, p.558, 1 cum - 3 naues, 6 is simul- 9 interfectus est adhibuit Marcellinus Comes ad a. 413 (inde Iordanis Chron. p. 238 E2) 14 Sabinum, 16 generum, p. 658, 2 Romam contendit, 3 tria-naues adhibuit Paulus 315 not. lin. 6 sq.. ) [*]( 1 hac] ac PR1 || pompam D 2 ∗∗ausus B S quria D || lo| quar (litteram incohatam deleuit m. 1) P || conscriti D 4 corum D || teneo alterum om. D solus 5 habebant D || meledictus (e prior m a corr. m. 2, 0 radendo ex t) R 6 quia] qui DV N1MTOW 7 gohtis D || s|panias D 8 discedens] OW descedens P deccendens RHX, discendens DVKMTO 9 constium D 11 adtslus D 12 haec strenue — p. 559, 2 priuatus (quae unius fere paginae codicis spatium aequant) om. D || aduersus GVW 13 assecutus B2G 15 solertem B 16 accommodauisset B2G 17 suspitiones B 18 adque PR1. (d in t m. coaeua B) || aliquandiu Q et ex corr. al. m. PR )

558
ipse tandem cum inmensa, certe temporibus nostris satis incredibili classe nauium Romam contendit.

nam habuisse tunc tria milia septingentas naues dicitur, quem numerum ne apud Xerxen quidem praeclarum illum Persarum regem et Alexandrum Magnum uel quemquam alium regum fuisse historiae ferunt.

is simnl ut cum agmine milltum ad Vrbem pergens litore egressus est, occursu comitis Marini territus et in fugam uersus, arrepta naui solus Carthaginem rediit atque ibi continuo militari manu interfectus est. Sabinus gener eius Constantinopolim fugit, unde post aliquantum temporis retractus exilioque damnatus est.

Hunc omnem catalogum, ut dixi, uel manifestorum tyrannoram uel inoboedientium ducum optima Honorius imperator religione et felicitate meruit, magna Constantius comes industria et celeritate confecit:

merito sane, quia in his diebus praecipiente Honorio et adiuuante Constantio pax et unitas per uniuersam Africam Ecclesiae catholicae reddita est et corpus Christi, quod nos sumus, redintegrata discissione sanatum est, imposita exsecutione sacri praecepti Marcellino tribuno, uiro inprimis prudenti et industrio omniumque bonorum studiorum appetentissimo.

quem Marinus comes apud [*]( EXPILATORES 7 occursu — 9 interfectus eat excerpsit Paulus 816, 11 — 14 13 optima — 17 reddita excerpsit Paulus 316, 14— 17 ) [*]( 1 immensa RbG ∥ **certe B ∥ et satis (et 8. s. m. 2) B 8 III. mil. DOC. P III. milia DOC. R ∥ nauis R2- 4 xerxen] PRG n preclarum P ∥ et] nec c 5 fuisse regam TW (O) h 6 his (cum glosaa nauibus) G ∥ cum om. G solus 8 arenta R1 ∥nam (ui in ras, 3 litt. m. 2) P ∥ solus post Carthaginem traiecit h ∥ karthaginem PB ∥ adque PR1 9 constantinupolim P 10 aliquantulum N1 ∥ tempus VKMTO 11 dampnatus a. ras. B 18 deleri post ducum addidit supra uersum m. 8 G 14 occidi ante meruit add. OY1, Y3, h 17 ecleaiae P 18 discessione G1a (corr. 1e) VKМOHb WX2 19 iaposita PR2 ∥ executione (e (alt. a. s. d post u erasis sa sic B) P3 Ra1excussatione P1 excuatione R1 ∥ sacri] PRWX, sancti GVN1 (ς) v00 tribuno] tribunobono PTHWX2 tribnno notario N1 (notario interpolatumuideturex Augustino) ∥ imprimis Rb )

559
Carthaginem — incertum zelo stimulatus an auro corruptus — occidit: qui continuo reuocatus ex Africa factusque priuatus uel ad poenam uel ad paenitentiam conscientiae suae dimissus est.

Anno ab Vrbe condita MCLXVIII Constantins comes apud Arelatem Galliae urbem consistens, magna rerum gerendarum industria Gothos a Narbona expulit atque abire in Hispaniam coegit interdicto praecipue atque intercluso omni commeatu nauium et peregrinorum usu commerciorum.

Gothorum tunc populis Athaulfus rex praeerat: qui post inruptionem Vrbis ac mortem Alarici Placidia, ut dixi, captiua sorore imperatoris, in uxorem adsumpta Alarico in regnum successerat.

is, ut saepe auditum atque ultimo exitu eius probatum est, satis studiose sectator pacis militare fideliter Honorio imperatori ac pro defendenda Romana republica inpendere uires Gothorum praeoptauit.