Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

interea maligna semper aduersus Deum uerum diaboli insectatio, quae ab initio mundi usque ad nunc a sincero fidei religionisque tramite offusis errorum nebulis lubrica hominum corda perturbat, postquam Christianis imperatoribus summam regiae potestatis in meliora uertentibus Ecclesiam Christi zelo idololatriae persequi destitit, aliud machinamentum, quo per eosdem Christianos imperatores Christi Ecclesiam uexaret, inuenit.

fit igitur Arrio, noui erroris auctori, ceterisque discipulis ipsius ad familiaritatem Constantii imperatoris promptus aditus et facilis uia. suadetur Constantio, ut quosdam in Deo gradus credat, et qui per ianuam ab errore idololatriae fuerat egressus, rursum in sinum eius, dum in Deo deos quaerit, tamquam per pseudothyrum inducitur.

peruerso igitur zelo potestas armatur inlusa et sub nomine pietatis uis persecutionis agitatur. de noua nominis electione contenditur, ut Arrianorum potius ecclesiae quam catholicorum sint.

sequitur terrae motus horribilis, qui plurimas Orientis [*]( AVCTORES § 3 et § 4 sec. Hier. 2355 (cf. Rufin. 10, 11) ab Qrosio exornata § 5 sequitur — strauit Hier. 2357h (plurimas pro multis more suo Orosius) ) [*]( EXPILATORES 1 Dalmatius—filius uid. adhibuisse Anon. Vales.§ 35 ) [*]( 2 ad factione, s. 8. hoc y nota, in marg. adscr. sed mox erasa sunt haec: Ciurationej oc..... imp P || decerptus] ed. Venet. 1483 v deceptus PRD ς ZZ1; oppressuB Eutr. || est om. D solus || aduersum PR 3 insectatio diaboli v 4 effusis D || ne pulis D 7 eclesiam P || idololatriae (lo dei. m. 3 aut 4) P idolatriae BD || persequ∗∗ (i m ras. m. 2) B 9 christi ecclesiam] Dg ecclesiam (ecl- P) PR1 ecclesiam xpι͠ R* || uexari D || arrio] PBD || ∗noui (noni in ras. m. 1) P noul (ui m. 1) D || erroris om. D 10 constanti B1 constantii∗∗∗ (circ. 5 lin. eras.) D 11 |imperatoris (im ex corr. add. m. 1) D || promptus∗∗| B prumptus D promtus P || constancio D 12 dd* (0 in ras. m. 2; dẽο ut uid. m. 1) B || grados P\' 13 idololatriae] P\'D idolatriae P post corr. m. ant., B || rursum] PBG om. D rursũs (sic) T rursus WX1 f s h reuersus antea v 14 pseudotbyrum] D pseudotyrum B seudo tyrum P; psoudo atrifl Y 16 uis] suae D || agi|tur R2 17 arrianorum] PRD || eclesiae P ecclesia (ccles in ras. m. 1; pro c alt. fuit 1) D 18 sint om. D )

507
urbes solo strauit. Constantinus dum Constantem fratrem bello insectatur, incauta petulantia periculis sese offerens, a ducibus eius occisus est.

Constans aduersus Pereas et Saporem, qui Mesopotamiam uastauerat, nouem proeliis parum prospere decertauit. nouissime seditione atque intemperantia militum nocte adoriri pugnam coactus, patratam paene uictoriam insuper uictus amisit.

post cum se intolerandis uitiis dedisset ac poena prouincialium fauorem militum compararet, Magnentii dolis in oppido, cui Helena nomen est, in proximo Hispaniae interfectus est.

Magnentius enim apud Augustodunum arripuit imperium, quod continuo per Galliam Africam Italiamque porrexit.

in Illyrico autem Vetranionem, aetate grandaeuum, imperatorem sibi milites creauerunt, uirum natura simplicem cunctisque iucundum, sed qui ne prima quidem umquam litterarum elementa didicisset.

itaque cum primas litteras litterarumque syllabas imperator senex interdum inuitus meditaretur, a Constantio, qui tunc in Magnentium ultione fratris accensus bellum parabat, deponere iussus imperium, abiciens cum litteris [*]( AVCTORES § 5 Constantinus — occisus est Eutr. 10, 9 § 6 Eutropius 10, 10 (quo male intellecto Constantem pro Constantio dixit) et (qui Mesop. uast.) 10, 8 et (nouem) Hier. 2363 § 7 Eutr. 10, 9 § 8-§ 11 Eutr. 10, 10 et 11 et (§ 8 apud-imperium) Hier. 2366d exceptis § 10 cum pr. — syllabus.. interdum innitus et abicienB — dimisit Orosianis ) [*]( EXPILATORES 1 Constantem adsciuit Seuerus Chron. p. 447 ) [*]( 1 strauit (ra in ras. m. 1 ex ∗r) D || constantius PR2 2 insectatur (a statim ex c corr.) D || ad petulantia in marg. ras. P || periculo D 3 constansj PRDg constantinus M2 Constantius h; cf. § 7 4 oaetauerat] PRDς uastauerant T m. post., v || proelis R2 5 adque R1 6 patrata tam D 7 constans post cum se add. WT (VO) ed. 1542 h || paena B 8 conpararet PR1 || magnenti dolis P magnentii | ∗dolis (tii ex ti m. fort. 1, eras. i) R 9 elena D 10 augusto dunum D augustu dunum P augusti. dunum (i radendo ex n) R 11 perrexit D 12 yllyrico P yllirico R illirico D || ueteranionem D || grandeuum R 14 iocundum PRD || quide∗m (er. i) D 15 primum cum Port. Y4Y7 Grubtiz || delicissed D || p∗∗∗rimas (er. fort. lu) R 16 a. R 17 constatio D || magnencium D 18 iussus (us in ras. m. 1) D )

508
purpuras contentusque priuatis feriis, palatium simul scholamque dimisit.

Nepotianus deinde Romae, Constantini sororis filius, gladiatorum manu fretus inuasit imperium: qui deinde cum inprobus ac per hoc inuisus cunctis esset, a Magnentianis ducibus oppressus est.

sequitur bellum illud horribile inter Constantium Magnentiumque apud Mursam urbem gestum, in quo multa Romanorum uirium profligatio etiam in posterum nocuit.

Magnentius tamen uictus anfngit ac non multo post apud Lugdunum propria se manu interfecit. Decentius quoque frater eiusdem, quem Caesarem Galliis praefecerat, apud Senonas laqueo uitam finiuit.

continuo Constantius Gallum, patrui filium, Caesarem legit: quem rursus crudeliter ac tyrannice agentem paulo post quam crearat occidit. Siluanum quoque, per Gallias rebus nonis inhiantem, mature circumueuiendum opprimendumque curauit.

igitur Siluano interfecto Iulianum patruelem suum, Galli fratrem, Caesarem creatum misit ad Gallias; itaque Iulianus Caesar euersas oppressasque ab hoste Gallias strenuissime in integrum restituit, [*]( AVCTORESg 12 et g 18 Eutr. 10,12 et (§ 13 propria sqq.) Hier. 2369m; apud Eutropium Hieronymi auctorem excidii fort. Decentius ante Senonia § 14 Hier. 2367 1 et 2370* et Eutr. 10, 13 § 15 Eutr. 10, 14. ) [*]( EXPILATORES 17 misit ad Gallias compilauit Seuerus Chron. p. 447 ) [*]( 1 purpuras (r prior a. 8. m. ont.) P II priuatis] pria I D || scuolam que (n pr. statim m h corr.) D scolamque PB 2 nepntiamns D || romae] ∗∗∗∗∗ haud dubie romae er., ro et e adhuc agnoscuntur D romę (,eras. sed m. ut uid. 2 restit.) B 4 improbus r || magnentianis (is radendo ex us) B 5 oppresns R* 6 mnssam D myrsam O || urbem ex corr. add. M. 1 D T romanorum] PSDT WNtO romanarum (ς)υ; romani imperii Eutr. 10 gallis] D gallis PRυ; ad tuendas gallias Eutr. et Hier.; cf. 35 §10 12 patrui filiũ| (patrui in ras., filiũ em corr. add. m. 1) D 13 post quęm D II creanerat h || silianum D 14 galia D || maturae P maturę a. ras. B 16 inlianom R1 17 ad (a s. s. m. I) D 18 hoste] DVGMT(0) h hostibus PRKMbHNWN1X2υ || gallia R gallias habuit W U strennosissime W || intergrum (r prior del. m. I) P in tegrum reseruauitque (in m. J) W. )

509
Alamannorum paruis copiis magnam multitudinem fudit, Rheno Germanos reuinxit.

his elatus suooessibus fastigium usurpauit Augusti et mox Italiam Illyricumque peruadens Constantium Parthicis proeliis occupatum regni parte priuauit.

Constantius Iuliani scelere comperto dimissa expeditione Parthorum dum ad ciuile bellum reuertitur, in itinere inter Ciliciam Cappadociamque defunctus est.