Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
orientis et occidentis regnum Babylonium et Romanum iure uocitari, neminem umquam dubitasse scio; Macedonicum regnum sub septentrione cum ipsa caeli plaga tum Alexandri Magni arae positae usque ad nunc sub Riphaeis montibus docent;
Carthaginem uero uniuersae praecelluisse Africae et non solum in Siciliam Sardiniam ceterasque adiacentes insulas sed etiam in Hispaniam regni terminos tetendisse, historiarum simul monumenta urbiumque declarant.
dictum est etiam, uastatae per Medos Babyloniae et inruptae per Gothos Romae pares admodum annorum numeros cucurrisse.
Nunc autem his illud adicio, quo magis clareat unum esse arbitrum saeculorum regnorum locorumque omnium Deum.
regnum Carthaginiense a conditione usque ad euersionem eius, paulo amplius quam septingentis annis stetit, aeque [*]( AVCTORES § 3 templum.. reformarit Esdr. 1,1—6 || a prophetis Ierem. 25, 11 § 5 Alexandri-docent ex chorographo ut uid.; cf. 1, 2 § 5 § 6 urbium (monumenta) declarant Orosius ? § 7 dictum est: 2, 3 § 9 regnum Carth.—stetit Euseb. 1871, ubi sunt 748 (uel .749); 700 Orosius 4, 23 § 6 sec. Liuium et Eutropium ) [*]( 1 redierat (a in i corr. m. ant.) P redierit (i alt. ilico ex c i. e. fort. inchoata a) D || profetia PRD 2 babillonium D 3 orientem (m eras.) D 4 occidentem (m eras.) D || surgens D || hereditati] PRDGς hereditate E ed. 1542 fs || machedonicum PRl 5 a meridie] iam a ameridie (a 8. s. m. 1) D 6 septemtrione PRl || ad partes in marg. inf. m. ant. paratis P, partis D || tutores R1. 7 babyllonicum D 8 machedonicum PRl 9 etiam regnum X, || septemtrionp PRl || fuisse ante cum add. Xt, esse add. v 10 ripheis PRD || motibus D 11 karthaginem PB chartaginem D || praeceluisse R1 || africae et] africem D 12 adicientes PR1 14 monimenta post ras. R || urbium qu∗e (eras. a) B 15 med∗os (eras. i) R || babylloniae D || irruptae Rs 16 numeros (s s. s. in P, ex corr. add. m. ut uid. 1 in R) PR || concurrisse TX7Zh occurrisse G 17 hia* (fort. interp. er.) R 18 sctorum R 19 kartha- giniense PR charthaginiense D || uersionem R1D (non P) 20 DCC- PR || annis om. D ) [*]( 28* )
Roma ipsa etiam, quamnis ad aduentum Domini Iesu Christi perfecto proueheretur imperio, tamen paululum et ipsa in occursu numeri huius offendit.
nam septingentesimo conditionis suae anno quattuordecim uicos eius incertum unde consurgens flamma consumpsit, nec umquam, ut ait Liuius, maiore incendio uastata est; adeo, ut post aliquot annos Caesar Augustus ad reparationem eorum, quae tunc exusta erant, magnam uim pecuniae ex aerario publico largitus sit.
poteram quoque ostendere eundem duplicatum numerum mansisse Babyloniae, quae post mille quadringentos et quod excurrit annos ultime a Cyro rege capta est, nisi praesentium contemplatione reuocarer.
illud sane libenter adicio, quia primi illius regum omnium Nini — quamuis et pater eius Belus obscure primus regnasse referatur — illius ergo Nini anno, postquam regnare coeperat, quadragensimo tertio natus est sanctus ille Abraham, cui dictae sunt repromissiones, ex cuius semine promissus est Christus;
deinde nunc primi istius imperatorum omnium Augusti [*]( AVCIORES § 9 regnum Maced. — DCC Eus. 1204 et 1850 || septenarius-omnia ignotus § 11 Liuius (quem laudat), libro ut uid. 108; cf. Oros. 6, 14 § 5 § 12 cf. 2, 2 et 3 § 13 cf. Eus. 16 et Oros. 1, 1 § 5; pater eius Belua — referatur ex chronographo; cf. Exordium Euseb. uol. I App. p. 49 et SynceU. p. 181 Bonn. ) [*]( 1 machaedonicum P machedonicum Rl || carono PR || psen in peen a w. 2, mox s erasa R 2 -DCC- PR 3 ad adnentum] P ad*uentum (a s. s. m. 1) D aduentn (sic) R 4 domini nostri Tv || iesn] ihs D 5 paulolum PR1DG || occursum D 6 septingentensimo] PR (n prior corr. ex m P, n alt. erasa B) septagentissimo D || anno in ras. m. 1 P || XIIII PR 7 unde (u in ras. m. 2 ex V) R || consumsit PD 8 leuius D 9 aliquod P1R1D || eomm P* 10 exustae erant] exortqrant (e in ae m. 11 D || paecuniae PD 11 eundum D 12 babylloniao D || millequadrigentus D -I- CCCC- P R 13 currit R* || ultimae D ultime R || a s. s. m. 1 in D 15 libenter (n radendo ex 1 ?) D || aditio R1 audicio D 16 belus (1 ex 11 corr.) P || primum PR 17 refer*atur B obscu referatur D 18 quatragensimo tercio D -XL-III- PR 19 cbristus] dominus christus D 20 nunc] D, om. PR )
natus est autem VIII kalendas Ianuarias, cum primum incrementa omnia anni uenientis incipiunt. ita factum est, ut, cum Abraham quadragensimo tertio anno natus sit, sub fine quadragensimi secundi natiuitas Christi conueniret, ut iam non ipse in parte tertii anni sed in ipso potius tertius annus oreretur.
qui annus quantis, quam nonis quamque inusitatis bonis abundauerit, satis etiam me non proferente compertum haberi arbitror: toto terrarum orbe una. pax omnium non cessatione sed abolitione bellorum, clausae Iani geminae portae extirpatis bellorum radicibus non repressis census ille primus et maximus, cum in hoc unum Caesaris nomen uniuersa magnarum gentium creatura iurauit simulque per communionem census unius societatis effecta est.