Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus, Historiae Adversum Paganos

Seuerus uictor in Britannias defectu paene omnium sociorum trahitur. ubi magnis grauibusque proeliis saepe gestis receptam partem insulae a ceteris indomitis gentibus uallo distinguendam putauit. itaque magnam fossam firmissimumque uallum, crebris insuper turribus communitum, per centum triginta et duo milia passuum a mari ad mare duxit.

ibique apud Eboracum oppidum morbo obiit. reliquit duos filios, Bassianum et Getam: quorum Geta hostis publicus indicatus interiit, Bassianus Antonini cognomine adsumpto regno potitus est. 504

Anno ab Vrbe condita DCCCCLXII Aurelius Antoninus Bassianus idemque Caracalla octauus decimus ab Augusto principatum adeptus est mansitque in eo annis non plenis septem.

uixit patre asperior, omnibus autem hominibus libidine intemperantior, qui etiam nouercam suam Iuliam uxorem duxerit. hic contra Parthos bellum moliens, inter Edessam et Carras ab hostibus circumuentus occisus est. [*]( AVCTORES § 7 Eutr. 8, 19 exceptis defectu—sociorum, magnisgestis, crebris - communitum Orosianis § 8 Eutr. 8, 19 (morbo add. Orosius) cap. 18 § 1 Aurelius - § 2 Eutr. 8, 20 et (14 XVIII) Hier. 2227 et (18 inter-Carras) Hier. 2233 ) [*]( EXPILATORES 3 uictor—12 potitus est (omissis 8 per — passuum) exscripsit Beda Rist. eccE. J, 5 6 magnam — 9 duxit.. obiit repetiuit Beda D. r. t. a. 4145 ) [*]( 2 lugdonem D 3 opperessus (priorem e del. m. 1) P oppressus (sus 8. 8. m. 1) D || brit tanias P brittanias RD 4 sotiorum R2 || grauibus R1 5 proheliis D || a* (er. c ut uid.) B 7 firmissimumque] crebrissimumqae D || ∗∗∗tttribus (er. tur) D 8 cxxx et duo milia PB 9 obiat D 10 basi∗∗anum (er. si) D || getam] D zetham PB || zetha PB getam D 11 adsumto P assumpto B1 18 nongentissimo sexagissimo secundo D 14 cara galla D 15 annis om. D || septem uiiit patre] tre D 17 du- xerit] G1N1v Eutr. duxerat PRG3WX2 duiit DYTO 18 carras] D charras PB )

476

Post hunc nonus decimus ab Augusto Ophilus Maorinus, qui praefectus praetorio erat, cum filio Diadumeno inuasit imperium sed emenso anno continuo apud Archelaidem militari tumultu occisus est.

Anno ab Vrbe condita DCCCCLXX Marcus Aurelins Antoninus uicensimus ab Augusto imperium adeptus tenuit annis quattuor.

hic sacerdos Heliogabali templi nullam sui nisi stuprorum flagitiorum totiusque obscenitatis infamem satis memoriam reliquit. tumultu autem militari exorto, Romae cum matre interfectus est.

Anno ab Vrbe condita DCCCCLXXIIII Aurelius Alexander uicensimus primus ab Augusto senatus ao militum uoluntate imperator creatus tredecim annis digno aequitatis praeconio fuit:

cuius mater Mamea Christiana Origenem presbyterum audire curauit: nam statim expeditione in Persas facta Xerxen [*]( AVCTORES § 3 Eutrop. 8, 21 et (1 XIX, 3 apud Archel. ac fort. emeaBo anno) Hier. 2234 § 4 Marcus — quattuor Bier. 2235 § 5 Eutr. 8, 22 et (Romae) Hier. 2238 § 6 Aurelius sqq. Eutr. 8, 23 et (12 XXI et 13 xm) Bier. 2239 § 7 cuius—curauit Rufin. 6, 16 (ubi pro Christiana est de raris religiosa femina) || eipeditione sqq. et § 8 Eutr. 8, 23 et (apud Mogontiacum) Hier. 2251 ) [*]( EXPILILATORES 2 cum filio — imperium .3 apud -4 occisus est compilauit Beda D. t. r. a. 4170 11 Aurelius Alexander adsciuit Beda D. t. r. a. 4175 14 cuius mater Mamea..Origenem..15 audire curauit adsciuit Beda D. t. r. a. 4175 ) [*]( 1 ophilus] PRDGKMNTOX2N2 corruptum ut uid. ex archetypi opillius; ofilus H philus W opilus V ophilius (li ex 1 corr. F,) V2E \'Οϕlλlος Paean.\'cod. L Opilius v et Eutropii codices Opelius (ex OPELluis nummorum) h || macrimus a. ras. R macer TO 2 diadumeno (no 8. 8. m. 1) R diadnQ (t. e. diadomino, di eras. m. ut uid. 2) D 3 arcbelaid*em (i 8. 8. m. ut uid. 1; deinceps fuit fort. ae) P 5 nongentissimo septuagensimo D II antuninus D 6 uige∗simus R2 8 flagioiorum B* flagitiorumque T et flagitiorum v || obscinitatis D II inf.amem (erasa 1) R 9 reliquid R2 11 nongentissimo septuagissimo quarto D 12 uige∗simus B* 13 tredicim D XIII. PR || digno om. D || equltatis (1 ex corr. add. m. 1) D 14 haec cuius —15 curauit glossema, fart. ex 19 § 2 inuectum, censet Grubitz; at illa ad haec respicere uidentur; cum nam cf. uelut tamen et uerum 7, 14 § 2 H mamea] PB2D (namea B1), item ium titulus code- uus Corp. I. Lat. 2 n. 3413 || originem D II presbyterum a. ras. B praebiterum D 15 xerxen] PR xersen D )

477
regem eorum maximo bello nictor oppressit.

Vlpiano usus adsessore summam sui moderationem reipublicae exhibuit; sed militari tumultu apud Mogontiacum interfectus est.

Anno ab Vrbe condita DCCCCLXXXVII Maximinus uicensimus secundus ab Augusto nulla senatus uoluntate imperator ab exercitu, postquam, bellum in Germania prospere gesserat, creatus persecutionem in Christianos sextus a Nerone exercuit.

sed continuo, hoc est tertio quam regnabat anno, a Pupieno Aquileiae interfectus et persecutionis et uitae finem fecit. qui maxime propter Christianam Alexandri, cui successerat, et Mameae matris eius familiam persecutionem in sacerdotes et clericos, id est doctores, uel praecipue propter Origenem presbyterum miserat.