Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
Anno ab Vrbe condita DCCCCXLIIII Seuerus, genere Afer Tripolitanus ab oppido Lepti, qui se ex nomine imperatoris, quem occisum ultus fuerat, Pertinacem appellari noluit, septimus decimus ab Augusto destitutum adeptus imperium XVIII annis tenuit.
hic natura saeuus, multis semper beliis lacessitus, fortissime quidem rempublicam sed laboriosissime rexit. Pescennium Nigrum, qui in Aegypto et Syria ad tyrannidem adspirauerat, apud Cyzicum uicit et interfecit. Iudaeos et Samaritas rebellare conantes ferro cohercuit.
Parthos Arabas Adiabenosque superauit. quinta post Neronem persecutione Christianos excruciauit, plurimique sanctorum per diuersas prouincias martyrio coronati sunt.
hanc profanam in Christianos et Ecclesiam Dei praesumptionem Seueri caelestis ultio e uestigio acta subsequitur. nam continuo rapitur uel potius retrahitur in Galliam Seuerus e Syria ad tertium ciuile bellum;
unum iam enim Romae aduersus Iulianum, aliud in Syria contra Pescennium gesserat, tertium Clodius Albinus, Iuliani in occidendo Pertinace socius, qui se in Gallia [*]( AVCTOKES § 1 et § 2 Eutrop. 8,18 et (3 XVII et 5 XVIII) Hier. 2210 § 3 Iudaeos — cohercuit Hier. 2213 || Parthos — superauit Eutrop. 8, 18 § 4 quinta-coronati sunt aec. Hier. 2218 (cf. codd. BFMB) et Rufin. 6, 1 § 6 in Syria sqq. Eutr. 8, 13 ) [*]( EXPILATORES 1 Seuerus — 2 Lepti, 3 septimus dec.—7 rexit exscripsit Beda Hist. eccl. 1, 5 11 plurimi.. per diuersas—12 coronati sunt exscripsit Bella D. r. t. a. 4145 15 tertium—p. 475, 2 fuBum est innuit verbis ciuilium bellorum Beda Hist. eccl. 1, 5 ) [*]( 1 nongentissimo quadragissimo quarto D || seuerus (pr. s radendo ex r) D 3 occisus multus D occisǔ ∗ultus (-au mu- 1) R2 || appellare D 5 -XVIII- Rv, item Hier.; XIIII. P decim et septim D idem numerus in ceteris omnibus et apud Bedam; anno sexto decimo mense tertio Eutr. 8, 19 || tenit R1 || semper] sepe D 7 piscannium D || aegipto D 8 aspirauerat PB || cizycum B cizicum D 9 iudeos R1. || cohercuit] PBD 10 adiabennoeque D 18 eclesiam P || praesumptionem] B praesumtionS (add. m. 2) P praesumptione D || seueri (s in ras. m. 2) P seuere D 14 uesltio D 16 enim iam G3 h || romę (. eras. sed a m. ut uid. 2 rest.) B 17 alium D || piscennium D 18 socios m. 2 in ras. (o alt. in u corr. m. post.) P socius (m. 2 in ras.) B )
Seuerus uictor in Britannias defectu paene omnium sociorum trahitur. ubi magnis grauibusque proeliis saepe gestis receptam partem insulae a ceteris indomitis gentibus uallo distinguendam putauit. itaque magnam fossam firmissimumque uallum, crebris insuper turribus communitum, per centum triginta et duo milia passuum a mari ad mare duxit.
ibique apud Eboracum oppidum morbo obiit. reliquit duos filios, Bassianum et Getam: quorum Geta hostis publicus indicatus interiit, Bassianus Antonini cognomine adsumpto regno potitus est. 504