Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

bellum deinde contra Parthos admirabili uirtute et felicitate gesserunt. Annius Antoninus Verus ad id bellum profectus est. Vologesus enim, rex Parthorum, graui eruptione Armeniam Cappadociam Syriamque uastabat.

sed Antoninus, per strenuissimos duces magnis rebus gestis, Seleuciam Assyriae urbem super Hydaspen fluuium sitam cum quadringentis milibus hominum cepit et cum fratre de uictoria Parthica triumphauit; ac non multo post, dum cum fratre in uehiculo sedet, casu morbi, quem apoplexian Graeci uocant, suffocatus interiit.

Eo defuncto Marcus Antoninus solus reipublicae praefuit. sed in diebus Parthici belli persecutiones Christianorum quarta iam post Neronem uice in Asia et in Gallia graues praecepto eius exstiterunt multique sanctorum martyrio coronati sunt. [*]( AVOTORES § 4 eo—praefuit Ewtr. 8,11 || parsecutiones—coronati sunt Hier. 2183 (cf. codd. MB) ) [*]( EXPILATORES 1 bellum-2 gesserunt exscripsit Beda D. t. r. a. 4131 ) [*]( 1 tutati (n ex a ut uid. corr. m. 1) P 3 annius] D marcus PR, om. V (deinde antonius), Lucius fsh; Orosius, qui supra nomina exscripserat ex Hier., h. I. Eutropianis (8, 10 § 2) Verus Antoninns addidit Annius satis clare loqui sibi uisus (debuit Lucius uel Lucius Annius): nisi forte Annius aeque ac Marcus (PR) a librariis intrusum erit, ut Orosius Eutropiana repetierit suo loco non ambigua sed hic plane faisa || uologeaus] D uologe*sus Pb uologessus B et ut uid. P* Οὐολὁεσσς Sync. Vologaesus fsh, 4 rei] sex D | 5 syriamque] PRv, |siriamque D; Lyciamque h || strenuosissimos PB 6 assirie D isaurie T || ydaspen (ras. sup. e) D ydaspem PB 7 quadrinjlgentis (dr in ras. m. 1) B quo*dringentis (corr. m. 1) D || coepit R* 9 post dum] N1 (sed om. cum), v post modum PB post D post mod (mod uel mod m. T in ras., ex dQ ?, in commodus corr. m. 3) G || sedet] D sedens PB item in ras. Ox sedit T || casu∗ B 10 apoplexian] PB (in marg. unum uocab. eras. in P) abopleziam D; apoplezin Eutr. (itemgue apoplexi Hier. 2185n) || greci D || suffugatus D 11 eo defuncto] eode∗functo (er. m) D 12 persecutioDes (cutiones m. 1 in ras.) P 14 extiterunt PB || martirio D )

471

secuta est lues plurimis infusa prouinciis, totamque Italiam pestilentia tanta uastauit, ut passim uillae, agri atque oppida sine cultore atque habitatore deserta in ruinas siluasque concesserint.

exercitum uero Romanum canctasque legiones per longinqua late hiberna dispositas ita consumptas ferunt, ut Marcomannicum bellum, quod continuo exortum est, non nisi nouo dilectu militum, quem triennio iugiter apud Carnuntium Marcus Antoninus habuit, gestum fuisse referatur.

hoc quidem bellum prouidentia Dei administratum esse cum plurimis argumentis tum praecipue epistula grauissimi ac modestissimi imperatoris apertissime declaratum est.

nam cum insurrexissent gentes inmanitate barbarae, multitudine innumerabiles, hoc est Marcomanni Quadi Vandali Sarmatae Suebi atque omnis paene Germania, et in Quadorum usque fines progressus exercitus circumuentusque ab hostibus propter aquarum penuriam praesentius sitis quam hostis periculum sustineret:

ad [*]( AVCTORES § 5 lues-prouinciis Hier. 2184q (plnrimis pro multis more suo Orosius) || totamque-§ 6 Eutrop. 8, 12 et 13 § 7 sec. Hier. 2189 § 8 inmanitate—innumerabiles Orosius || Marcom.- Germania (barbaria Eutr.) Eutr. 8, 13 D in Quadorum — § 9 et § 11 sec. Hier. 2189 et Bufin. 5, 5 ) [*]( EXPILATORES 1 secuta est - 2 uastauit compilauit Beda D. t. r. a. 4131 ) [*]( 1 lues] lucis R1 || plurimis] primis D 8 culture R* || adque PR* || ruina D gpinas 0 4 uero] ue- D || romanorum Gv 5 longinqua (gin 8. a. m. 1) P longa∗ (ga in ras. m. 2) R || hibernia D || disposita consumpta fuerunt D || consumtas P 6 marcomanicum D 7 delectu R2D || militum (m prior 8. s. m. 1 aut 2) P || camuntium] PRς carnuncium D carnutium N* Carnuntum G post ras., h 8 carcus D 9 plurimus a. ras. B 10 epistola R2D || ac] et D 11 apertisaime] P3D om. P1R 12 immanitate R* || barbara multitudo D || barbariq R* || innnmerabiles (er in ras.) B 13 nnandali PR n suebi PR (b ex u eorr. m. 1 in P) om. D || adque PR1 om. D 14 p∗ene R pae- D || quadrum D || pro|gressus (p inchoata del.) P 15 paennriam P et a. ras. B pinnria D 16 praessentius] MaN1 (u s. s. in Na) praesentium PR1 praesenti D tam praesentis (prius u in a corr., sed del. R2) R2V quam praesentius Mb tam praesens (tam ex corr. m. 3) G || siti D || snstineret (ti in ras. m. ant.) P )

472
inuocationem nominis Christi, quam subito magna fidei constantia quidam milites effusi in preces palam fecerunt, tanta uis pluuiae effusa est, ut Romanos quidem largissime ac sine iniuria refecerit, barbaros autem crebris fulminum ictibus perterritos, praesertim cum plurimi eorum occiderentur, in fugam coegerit.