Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

hoc primum auxilio fuit quod falces acutissimas non pertinaciter contis praefixas funibus autem subnexas parauerat, quibus cum opus esset adprehensos eminus rudentes subductis hastilibus per funem falcem retrahendo succiderent.

his celeriter expeditis disrumpi hostilium antemnarum armamenta praecepit : ita antemnis ruentibus conplures ilico naues uelut captas immobiles reddidit.

alii hoc periculo territi, suspensis uelis qua uentus intenderet fugere conati, cessante mox uento destituti ludibrio fuere Romanis;

itaque incensis omnibus nauibus interfectisque his qui pugnauerant Gallis, reliqui sese omnes dediderunt.

sed Caesar maxime ob iniuriam legatorum et ut genti ad omnia consilia mobili terribilis exempli notam inureret, cunctis principibus [*]( 1 ligero LPR legere D ligere O ligerio TO 2 quę̃ C et , add. al. m.) R || ocenum R1 || uisa D 3 ducenti nigenti D ccxx PR || adque PR1 4 ex (x ex corr. add.) P U aduersu PR1 5 constitaerunt L || circumspicienti (picienti in ras. m. 1) R || inparem PB\'D 6 barbarum D 7 praeualidis (di in ras. m. 1) R || obduratae (e add. m. 2) ex asorum P obdurata.. Morum R1 8 rostrarum PB ∗rustrarum (er. pF) D || retundebã (i. e. -ban) in -bãnt corr. L || auxilium D 9 cunctis in contis corr. L 10 adprehensos (d s. s.) L adpraebensos (-us D) PRD 11 subducti D || hostilibus La rastibus D 12 celereter P* || disrumpi PR disrumpe D rumpi L || bostilium incipit S hostium PB 13 antem.narum (er. p) R || antem∗nis (er. p) R 14 c(on)plures S complures R2 || ueli〈it〉 S || castas R1 || inmobiles PR1 || alio L 15 intendere D 16 ludibri(o) S 17 su〈c〉censis S || nauibus om. D || pugnauerunt D* 18 gallis] LS1RbD galli S2PRa || se〈se?〉 S || dederunt P* dedirunt D 19 maxime SRa || utgenti ex uiginti corr. L || consilium mobili (u in a ut uid. corr. m.t)D 90 mobili terribilis (litt. bili ter in ras.) P || no(tam) desinit S )

376
per tormenta interfectis reliquos sub corona uendidit.

isdem diebus Titurius Sabinus Aulercos Eburouices Lixouiosque, qui primates suos, cur auctores belli resuscitandi esse nollent, interfecerant, eruptione facta incredibili caede deleuit.

Poblius uero Crassus cum in Aquitaniam peruenisset, bello exceptus est. namque Sontiates magno equitatu pedestribusque copiis praeualidis Romanos adorti diu grauiter turbauerunt;

post uicti atque in oppidum Sontiatum coacti obsessique, cum se expugnari uiderent, armis traditis in deditionem recepti sunt.

Aquitani clade permoti undique exercitum contrahunt; de citeriore quoque Hispania auxilia accersunt; duces bello maxime eos praeficiunt, qui cum Sertorio militauerant.

ii omnes dum obsidionem Crasso parant, in castris suis Crasso obruente deleti sunt nam ex Aquitanis et Cantabris, quorum quinquaginta milia tunc in auxilium uenerant, triginta et octo milia [*]( AVCTORES § 18 Caesar B. G. 9, 17 et 19 § 19-§ 22 Caesar B. G. 3, 20.21.23-26 ) [*]( EXPILATORES 2 Titurius-Lixouiosque, 4 incredibili - 5 Crassus compilauit Paulus 143 14 ex Aquitania et C., 15 xxxvɪɪɪ—p. 377, 4 ferunt compilauit Paulus 143. ) [*]( 1 hisdem LPRD 2 titurios sabino s- D II aulerchos L aluercos PRDB albercos A || eburouices] LPBDB Eburonices h || lixonioeque] LPRDU (-qui D) lixiuiosque B; Lexouiosque h 8 cura|uctoris (oris in ras. m. 1) D II nolent L 4 interfecerunt PR (ce s. 8. al. m. in B) || (in)credibili incipit S || p̄. L p 8 5 aquitanicam LD ac〈qui〉tanicam 8 || praeuenisset PR 6 sotiates LPR sociates D so|tiates 8 II pedestribusque (st in ras. ampliore) P 8 adque PR1 adqe〈e〉 8 || sptiatum LP sociatam SRD II obsessoique (o aU. del.) L 9 e〈x〉pugnari 8 II armis traditis in in ras. m. 1 D || arm〈is〉 8 10 aquitane R1 Aquitan〈i〉 B || e〈xer〉citum 8 || trahunt L || de ceteriore PaR1 delteriore L de c〈i〉teriore 8 11 hispiania D hispan〈ia〉 8 || accersunt] LPBD (pr. c ex r corr. ut uid., sed m. 1 D) arcesserunt 8 II duc〈es〉 bello maxime eos p〈rae〉fi desinit 8 12 serturio D || mllitauerunt R || hii] P hi∗ (er. i 9) B hi LD 14 dileti R1 II aquitanis (s m. 1 in ras. ex a) D || et cantabris om: L || quinquagenta D L PB 15 in ex corr. add. P || trigenta et octo D xxx et uɪɪɪ PR )

377
caesa referuntur.

Caesar Germanos, qui Rhenum cum immensis copiis transmiserant, simul et totas Gallias subicere sibi parabant, bello adortus usque ad internecionem cecidit. quorum fuisse numerum ad quadringenta quadraginta milia ferunt.

Tunc Caesar in Germaniam facto ponte transgreditur, Sugambros et Vbios obsidione liberat; Suebos maximam et ferocissimam gentem, quorum esse centum pagos et populos multi prodidere, totamque Germaniam aduentu suo terret; mox in Galliam rescisso ponte concedit.

inde ad Morinos uenit, unde in Britanniam proximus et breuissimus transitus est. nauibus circiter onerariis atque actuariis octoginta praeparatis in Britanniam transuehitur. ubi acerba primum pugna fatigatus, deinde, aduersa tempestate correptus plurimam classis partem et non paruum numerum militum, equitum uero paene omnem disperdidit.

regressus in Galliam legiones in hiberna [*]( AVCТORES § 23 Caesar B. G. 4, 1.(6.8.14.) 15 cap. 9 § 1 Tunc-liberat Caesar B. G. 4, 16-18 || Suebos-concedit id. 4,19. 1.19 § 2 inde-transitus est Caes. B. G. 4, 21 || nauibus-transuehitur id. 4, 22 et 23 || ubi — disperdidit id. 4, 24 — 29 (equitum — disperdidit fort. ex 4, 28 et 35 confinxit) § 3 Caes. B. G. 4, 36 et 38; 5, 1 et 2 ) [*]( EXPILATORES 5 facto - 9 concedit excerpsit Paulus 143, 30 - 144, 6 9 ad Morinos - p. 379, 4 cepit, omissis p. 378, 10 quemferunt, exscripsit Beda Hist. eccl. 1, 2 ) [*]( 1 germonos Ra || rhe.num (er. n) R || inmensis PR1 2 gallias (g ex c) P 8 internicionem P internitionem (it in et al. m. R) RD || caecidit PRaD II quarum B 4 numerum ad] numerus D || quadringenta (omisso quadraginta) D CCCC∗XL (er. L) P •CCCC•XL B 6 sugambros] LR2 sugrambos PR1 sygambros D; sygambros (ex Floro) 6,21 § 16; cf; Muellenhoff, Zeitschr.f. D. Alt.1879 p. 26 sqq. 6 et ubios] etuṫοuios (punctum dub. est) L et ut ubios PB fetubios D || suebos] PR suebus D sueuos L 7 cento D || pagos] p os (duarum litt. spatio relicto) L 8 prodideret D 9 reeisso D || a morinus D 10 brittaniam PR britaniam D 11 circiter (r fin. in ras. ampliore) P || onerarias D || adque P1R1 || actuaris PR1 II octogenta D ʟxxx PR 12 brittaniam PRD || acerua LPR1 || prima D 18 auersa PRD II partem classis PB 14 et] set R1 sed R2 || nomerum (omer in ras. m. 1) D || pane (sic) D 15 hibernia R2 )

378
dimisit ac sescentas naues utriusque commodi fieri imperauit.

quibus iterum in Britanniam primo uere transuectus dum ipse in hostem cum exercitu pergit, naues in anchoris stantes tempestate correptae uel conlisae inter se uel harenis inlisae ac dissolutae sunt: ex quibus quadraginta perierunt, ceterae cum magna difficultate reparatae sunt.

Caesaris equitatus primo congressu a Britannis uictus ibique Labienus tribunus occisus est. secundo proelio cum magno suorum discrimine uictos Britannos in fugam uertit.

inde ad flumen Tamsim profectus, quem uno tantum loco uadis transmeabilem ferunt. in huius ulteriore ripa Cassouellauno duce immensa hostium multitudo consederat ripamque fluminis ac paene totum sub aqua uadum acutissimis sudibus praestruxerat.

quod ubi a Romanis deprehensum ac uitatum est, barbari legionum impetum non ferentes siluis sese abdidere, unde crebris eruptionibus Romanos grauiter ac saepe lacerabant.

interea Trinobantum firmissima ciuitas cum Mandubragio duce datis quadraginta obsidibus Caesari sese dedidit.

quod exemplum secutae [*]( AVCTORES § 4 Caesar B. G. 5, 10 et 11 (primo uere addidit Oro- -sius) § 5 Caes. B. G. 5, 15 et 17 § 6 et § 7 Cau. B. G. 5, 18 et 19 (§ 7 crebris et ac saepe Orosiana sunt) § 8 Caes. B. G. 5, 20 § 9 Caes. B. G. 5, 21(tandem grani Orosiana sunt) ) [*]( 1 ac om. PR ||res centas D DC PB 2 brittaniam PR brittania D ||primam D 8 hoste PR1 || anchoris] LPRD 4 collisae R3 ||∗harenis (er. c) B 5 quadragenta D XL PB ||cętere (ę in e) B caeterę D 6 aequitatus (-us in ras. m. 1 D) PRaD i brittanis PD britta|∗nis (er. n) B 8 praelio D 9 brittanos PR brittanus D || tamensim PR tamen sim D tamensimi L thamesin (in mg. ł tamsim m. 2, ał. tamsis m.3) X. 10 est post profectua add. G m. ut uid 3 (sed ut glossam), υ || uno∗∗ (er. co aut do) R onoD ||locum D 11 hĭius (v m. 1; alt. i ins ut w. corr. fuerat) B || cassouellauno] L ∗∗cassobellauno (o fin. ita raa.) P cassobellauno RD || ∗dace P ||inmensa PR2D 12 multitudine (sed ine in 0 corr.) L 18 perstruxerat PR1 14 depraehensum LPD apprehensum (p pro in ras. m. 2) B ||ac uitatum] acutatum L ||inpetum D 15 sese] rese D 16 ac om. L || trinobantum] Gυ trinocantam LPRD 17 mandnbragio] Nipperdeius andragio D androgio L androgorio PRυ ||quadragenta D XL PB 18 se.se P || dedit D || saecutae P )

379
urbes aliae conplures in foedus Romanorum uenerunt isdemque demonstrantibus Caesar oppidum Cassouellauni inter duas paludes situm, obtentu insuper siluarum munitum omnibusque rebus confertissimum tandem graui pugna cepit.