Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

quo ceteri optimates correpto et ad mortem coacto cohibere tamen semel animatas in praedam plebes nequiuerunt. qui coniuratione facta ac die dicta, exustis uicis ac domibus suis, ne quod desiderium ex spe reuertendi foret, profecti sunt.

quos cum apud Rhodanum lumen obuios Caesar habuisset, magno difficilique bello bis uicit uictosque ad deditionem coegit. horum fuit, cum primum progressa est, omnis multitudo Heluetiorum Tulingorum Latobogiorum Rauracorum et Boiorum utriusque sexus ad centum quinquaginta et septem milia hominum. ex his quadraginta et septem milia in bello ceciderunt, cetera in terras proprias remissa sunt.

Postea Caesar contra Ariouistum regem excitantem inuehentemque secum incredibiles Germanorum copias, quibus nuper uniuersos Galliarum populos se subegisse iactabat, apud Sequanos uicit, cum diu exercitus Caesaris Germanorum multitudine et uirtute perterritus pugnam detrectasset.

statim [*]( AVCTORES § 5 Caesar B. G. 1,12.23-29 § 6 Caesar B. G. 1, 31.44.38.39 § 7 Caesar B. G. 1, 53 et 51 ) [*]( EXPILATORES 9 Heluetiorum—14 regem excerpsit Paulus 139 ) [*]( 1 Orghetoriz (0 in ras.) P Orghetorez (ex in iz al. ut. uid. m.) B urgeto ez (z in ras. m. 1, ex s ?) D 2 quod L || cęteri a. r. B ex quo e et ae ab eo solo eonfuaas in uulgaribus non amplius adnotabo 3 conhibere L 5 ez om. PB 6 quos] quod Pa om. L || rodanum PB (h add. ead. m. q. supra in R) || obuias PB obuius D 7 habuisset (ha 8. 8. et b ex f ut uid. corr.) L || bis] uix PR1 bis ante uix add. ead. m. q. 8. in B || uictusq: (q: m. 1 s. 8.) D 8 dedi**tionem (er. ca) B 9 heluitiorum LPBD || tolinguorum D || lato bogiorum D latobo?iorum P latubogiorum L latobrogiorum B 10 sauracorum (8 m. 1 ex r) D || bogiorum D || utriusque] et utriusque PB || cento quinquagenta et septem D CLVII PB 11 quadragenta et septem D XL et vn PR 12 caeciderunt LP et a. r. B || propias D 14 contra] ***** Q om. \'Y4Y7\' h male || ariobistum PBD || regem ex corr. add. in P || post regem interpolatum congressus in X2Z || exercitantem D || inuebementemque L inuehenten temque P in*uehentemque (er. 1 uel i) B 16 subiecisse PB || iactabant D 17 se quanus (quanus in ras. m. 1) D || multitudinem et uirtutem D 18 statim L solus exhibet )

371
Ariouistus in Germaniam, arrepta nauicula Rhenum transuectus, effugit, uxores eius duae totidemque filiae captae sunt. fuerunt autem in exercitu Ariouisti Arudes Marcomanes Triboci Vangiones Nemetes Eduses et Suebi.

pugna maxime grauis ex phalange Germanorum fuit, quam coacto in unum agmine scutisque supra capita contextis ad inrumpendam Romanorum aciem tuti undique praestruxerant.

sed postquam aliqui Romanorum militum agilitate audaciaque insignes supra obductam saliere testudinem scutisque singillatim uelut squamis reuulsis desuper nudos deprehensorum detectorumque humeros perfoderunt, territi hostes nouo mortis periculo terribilem dissoluere conpagem.

exinde in fugam uersi per quinquaginta milia passuum insatiabiliter caesi sunt neque conici numerus potuit Germanorum uel quantus pugnae adfuerit uel quantus fuerit occisorum.

Post haec Belgarum gens, quae tertia pars Galliarum est, aduersus Caesarem exarsit:

quorum distributim copia haec [*]( AVCTORES § 8 et § 9 Caesar B. G. 1, 52 exceptis maxime g 8 quam coacto-praestruxerant et supra-testudinem (cf. Liuius 44, 9 § 6 et Florus 3, 10 § 13) § 10 Caesar B. G. 1, 53 § 11—§ 14 Caesar B. G. 2, 1.4.15.4 ) [*]( EXPILATORES 2 uxores—captae sunt compilauit Paulus 139 not. lin. 10 2 fuerunt—4 Suebi compilauit Paulus 139 12 in fugam- 18 caesi compilauit Paulus 139 16 post-gens, p. 372, 1 Bellon., 2 sexag,—5 admiserint excerpsit Paulus 140 sq. ) [*]( 1 ariobistas LPBD || renum D 2 duo R1 3 exercitu (ex s. s. al. m.) B || ariouisti] L ariobisti PRD || marcomaned] Pa mareomannes PbR marcomones LDβ || tribuci RU tribo cu D || bangiones D uuangiones B 4 eduses] LDβ edures PB n suebi] PBD sueui Lβ || ex m ras. m. 1 D 6 pa*lange (er. 1) P falaoge BD || agmen D 6 supra] sic sup R et passim || irr- B3 7 praestruxerunt (ru prior in ras. m. 1) D praestr- (sed rae in ras. al. m.) B perstruxerant P || aliqui] aliaq̰] (i. e. aliaquae) D 8 -que insignestestudinem om. D 9 saluere L || squamia] LPBD 10 depraehensorum LRD || humeros B 11 territhostes D 12 compagem R3 conpage D || quinquagenta D L PB 18 numerus potui D potuit numerus v 14 affherit R3 || uel quantus fuerit om. D 17 aduersum D || quarum D || distributa (a al. m., ex ũ ut wid.) B || haec copia L ) [*]( 24* )

372
fuit. Bellouagui, qui ceteris numero et uirtute praestare uiderentur, habuere lectissima sexaginta milia armatorum; Suessones ex duodecim oppidis quinquaginta milia;