Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus, Historiae Adversum Paganos

Anno ab Vrbe condita DCCXXVI imperatore Augusto Caesare sexies et bis M. Agrippa consulibus Caesar parum in Hispania. per ducentos annos actum intellegens, si Cantabros atque Astures, duas fortissimas Hispaniae gentes, suis uti legibus sineret, aperuit Iani portas atque in Hispanias ipse cum exercitu profectus est.

Cantabri et Astures Gallaeciae prouinciae portio sunt, qua extentum Pyrenaei iugum haud procul secundo Oceano sub septentrione deducitur.

hi non solum propriam libertatem tueri parati uerum etiam finitimorum [*]( ATCTORES § 1 Caesar-intellegens uix inspectus Liuius (135 ?) ducentos cf. Uros. 5, 1 § 6 ||Cantabros-§ 8 Florus 4, 12 § 46-48 ) [*]( EXPILATORES 15 Cantabri -16 sunt his fort. cum illis Orosii 1, 2 § 91 usus est Isidorus Orig. 14, 5, 21 ) [*]( 1 cognosci (g ex ng) P 2 hunc (u in ras, m. 1) D 3 ad] ab D 4 paulolum (sic 0 saepiss.) D 5 pa.cis (a ex o) P ||adsumpsit] LPR1 adsumsit D assumpsit R3 6 leditu L redito Ra 7 pacisque D || gentibus omnibus L || repetit D 8 ordine melius c 9 proferitur D proferentur Pa et a. r. B 10 septingentenaimo XXIII L septingentissimo uicissimo sexto D || agusto D || caesari R1 11 sexies] D ·uΙ· L VI (v m ras.) P ·VΙ·es (es s. 8. S. 2) B || marco PRD || conss· L 12 cc PR || cantabros (bro in ras. m. 1) D || adque PR118 astores D ||duos R1 14 adque PR1 15 galleoiae (e pr. in i corr.) P calleciae L gallitiae B galliciae D; casu nom.: gallicia (ci 8. s. m. rec. in L) LM ispania a 16 qua] quia (i m. 2, in erasa i ut uid.) B q: (i. e. que) D || pyrenei LPR impyrenei (praeced. extento) D || haut LP aut R1 hucu D 17 saecundum D a secundo R2 ||septemtrione PaR ||hii PRa )

422
praeripere ausi, Vaccaeos et Turmogos et Autrigonas adsiduis eruptionibus populabantur. igitur Caesar apud Segisamam castra posuit, tribus agminibus totam paene amplexus Cantabriam.

diu fatigato frustra atque in periculum saepe deducto exercitu, tandem ab Aquitanico sinu per Oceanum incautis hostibus admoneri classem atque exponi copias iubet.

tunc demum Cantabri sub moenibus Atticae maximo congressi bello et uicti in Vinnium montem natura tutissimum confugerunt, ubi obsidionis fame ad extremum paene consumpti sunt. Racilium deinde oppidum magna ui ac diu repugnans, postremo captum ac dirutum est.

praeterea ulteriores Gallaeciae partes, quae montibus siluisque consitae Oceano terminantur, Antistius et Firmius legati magnis grauibusque bellis perdomuerunt.

nam et Medullium montem Minio flumini inminentem, in quo se magna multitudo hominum tuebatur, per quindecim milia passuum fossa circumsaeptum obsidione cinxerunt.

itaque ubi se gens hominum trux natura et ferox neque tolerandae obsidioni sufficientem neque suscipiendo bello parem intellegit, ad uoluntariam mortem seruitutis timore concurrit. nam se [*]( AVCTORES § 4 — § 8 Florus 4, 12 § 49-§ 51, fort. etiam Liuius (135 ut uid.); cf. Oros. 5, 1 ) [*]( 1 uacceos LB ∗uacceos P uacceor D || turmogos] LRGWKМ1NO X1X2X3, tur∗mogos P turmogus D; turmagos M2HT\' tormagos X4. Тurmodigos υ || autrigonas] LPRDWsh autrigunas T aurigonas G cautrigonas KM2 ||assiduis R3D 2 segisamam] LPB rege|iam D fseg∗∗samã H segissamam N segessimam TOW segissimam G regisamam X2 regisamen KM 4 adque PR1 6 tandem] tantum D || incau∗tis (er. s) D 6 admonere∗∗ (er. m) D ||adque PB1 7 atticae] LPRDς om. G Belgicae (sic Flori codd. Pal. 894 et 1568) υ, Vellicae (ex h adnot.) ed. Тhorum.; bergidae Flori Bamb. || maxime P maximae Ra D haec 8 et uicti—18 suscipiendo bello om. L 8 Vindium Flor. ||confugerunt (g in ras.) P 9 consumti P ||racilium] PRDGWHTONX2 rachilium KМ; Aracillum (sic Flori cod. Pal. 1568, arracillum n. 894, aracellum Bamb.) υ; Aracelium Flor., cf. Plin. n. h. 3, 24 et Itin. Anton. 11 galleciae PR1 galliciae R2D 12 antistius (u s. s. m. 1) D 18 Firmius] immo Furnius 14 imminentem R2D 15 se magna] segn|nam D || XV·mil· P XV mił R; XV (xv 894) milium Flori Pal. 894 et 1568 16 circumseptum PBD || cin∗xerunt (er. c) B 17 tolleranda D ||obsidionis D 18 intellegit] LPR1D intellexit R2 19 concurrit] confugit D ||se om. L )

423
paene omnes certatim igne ferro ac ueneno necauerunt.

Astures uero positis castris apud Asturam flumen Romanos, nisi proditi praeuentique essent, magnis consiliis uiribusque oppressissent. tres legatos cum legionibus suis in tria castra diuisos tribus aeque agminibus obruere repente moliti, suorum proditione detecti sunt.

hos postea Carisius bello exceptos non parua etiam Romanorum clade superauit. pars eorum proelio elapsa Lanciam confugit. cumque milites circumdatam urbem incendio adoriri pararent, dux Carisius et a suis cessationem impetrauit incendii et a barbaris uoluntatem deditionis exegit. studiose enim nitebatur integram atque incolumem ciuitatem uictoriae suae testem relinquere.

Cantabricae uictoriae hunc honorem Caesar detulit, ut tunc quoque belli portas claustro cohiberi iuberet. ita tunc secundo per Caesarem, quarto post Vrbem conditam clausus est Ianus.

Post hoc Claudius Drusus, priuignus Caesaris, Galliam Raetiamque sortitus maximas fortissimasque gentes Germaniae armis subegit.

nam tunc, neluti ad constitutum pacis diem festinarent, ita omnes ad experientiam belli decisionemue foederis undatim gentes commouebantur aut suscepturae [*]( AVCTORES § 9 et § 10 Florus 4, 12 § 54—58 § 11 et § 12 Liuius lib. ut uid. 135; secundo cf. Oros. 6, 20 § 1 § 18 Orosius, fort. inspecto Floro 4, 12 § 2 ) [*]( 1 certamtem (m pr. del. m. 1) D II igne** (er. m) D II ac om. L solus 2 flumen* (n radendo ex m) D 8 esset Ra es* sent (er. t?) D II oppraessissent PaD 4 in tria] intra Ra || diuisis PaR1 diuisus D 5 aeque] equi D II moli*ti (li ex lu) P 6 curisius D cassius L 7 par|*ua (er. fort. c) D || proelium D 8 elabsa P lapsa L solus || lanciam] v lancbium (in mg. m. 1 ł lancum) X1 lancham LPRDGX1X2X3 lacham KMTO lancum H, cf. Corp. Inser. Lat. uol. 2 9 adoriri] LP1R2, in mg. adurere m. rec. P odoriri R1 adhorire D || carius LD 10 imperauit PR1D || in*cen*dii P || barbona Ra 11 nitibatur et D || adque PR1 12 uictoriae suae testem om. D || reliquere B || cantabriae P (non B) 13 ut om. L 14 ita] itaque (que er.) D || per] post D 17 raetiamque] L rethiamque PB retiamquae D || maximas (a a. a. m. 2) L || fortissimasque (ssi 8.8. m. 2) P 19 decissionem fo****ederis (er. ne et fort. interpunctio) D 20 suspecturae D. )

424
condiciones pacis, si uincerentur, aut usurae quieta libertate, si uincerent.

Norici Illyrii Pannonii Dalmatas Moesi Thraces et Daci Sarmatae plurimique et maximi Germaniae populi per diuersos duces uel superati uel repressi uel etiam obiectu maximorum fluminum, Rheni Danuuiique, seclusi sunt.

Drusus in Germania primum Vsipetes, deinde Tencteros et Cattos perdomuit. Marcomannos paene ad internecionem cecidit.

postea fortissimas nationes et quibus natura uires, consuetudo experientiam uirium dabat, Cheruscos Suebos et Sygambros pariter uno bello sed etiam suis aspero superauit.

quorum ex eo considerari uirtus ac feritas potest, quod mulieres quoque eorum, siquando praeuentu Romanorum inter plaustra sua concludebantur, deficientibus telis uel qualibet re, qua uelut telo uti furor possit, paruos filios conlisos humi in hostium ora iaciebant, in singulis filiorum necibus bis parricidae.

Tnnc etiam in Africa. Musolanos et Gaetulos latins uagantes COSSUS dux Caesaris artatis finibus cohercuit atque a Romanis limitibus abstinere metu conpulit. [*]( AVCTORES § 14 Norici-populi Florus 4, 12 § 3 || per diuersos sec. Florum Z. Z. § 4—§ 22 § 15 et § 16 Florus 4, 12 § 22—§ 25 g 17 Florus 4, 12 § 5 (qui tamen de Alpinis gentibus) ab Orosio exornatus || lin. 13 sq. fort. memor Vergiliani Aen. 1, 150 § 18 Florus•4, 12 § 40 ) [*]( 1 conditiones B condicionem D || si uincirentur** norici (erasae 1 uel 2 litt., mediis omissis) D II quieta (a in ras. m. 2) P 2 norrici B || yllyrii PR || moesii L moesi* P 3 et om. fsh || dati Ra 4 repressi] Gv depressi L oppressi PRWX, pressi D || abietu Ra 5 danubiique R2 6 primum] PB primo LDv || susipetes (-ites D) LPRD (coni. cum praec. LD) || thencteres PB checnteroa L chenterus D II catthos L chattos PR chactus D 7 internicionem PD internitionem (it in et m. 3) R II caecidit PD et a. r. B 9 suebos PR suebus D || sygambros] LPR syggambros D; 6, 9 § 1 sugambros (ex Caesare) 10 su*is (eras. fort. g Mau; s uisum erat Kaibelio) P 12 praeuentur um|annorum D 13 qualibet (li s. s. m. 1) B || re qua] reliqua D 14 tela L II feror D II posset D || conlisus D 16 africam P et a. r. B || musolanus L || gaetulos] L getulos (-us D) PRD 17 cohercuit] LPRD || adque PR1 || a] ad Da, om. v 18 militibus D || compulit B\' )

425

Interea Caesarem apnd Tarraconem citerioris Hispaniae urbem legati Indorum et Scytharum toto Orbe transmisso tandem ibi inuenerunt, ultra quod iam quaerere non possent, refuderuntque in Caesarem Alexandri Magni gloriam:

quem cient Hispanorum Gallorumque legatio in medio Oriente apud Babylonam contemplatione pacis adiit, ita hunc apud Hispaniam in Occidentis ultimo supplex cum gentilicio munere eous Indus et Scytha boreus orauit.