Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus, Historiae Adversum Paganos

prior regina Cleopatra cum LX uelocissimis nauibus fugit; Antonius quoque detracto insigni praetoriae nauis fugientem secutus uxorem est. inlucescente iam die uictoriam Caesar consummauit.

ex uictis duodecim milia cecidisse referuntur, sex milia uulnerata sunt, [*]( 1 brundisio] D brundesio L brunditio PR 2 a∗ B 8 frumenti L || adque PR1 || egypto D || siria D 4 antnnium D || -que om. PR || peloponensium PRD 5 mothonam] LD motonam PB; Methonam v 6 corycam L 7 praelio D 8 antunius D 10 ∗castra (er. a F) B || est. (littera ut uid. er.) D 12 dueentae trigintae L casu PB ducenta et trigenta D 18 ∗nauis (er. c ?) D || xxx PB || triremis L 14 classuperpositae D 15 praeconiis P (non B) || antunii D || centus·eptuagenta D cʟxx PR 16 caedens R1D 17 x PR 19 horam om. PR1 20 grauissime (8 in ras. P) PB || atte (te eras.) D || sequente P1 22 sexaginta D || antunius D 28 est uxorem v 24 inluciscente D || die] de L || caesar om. D || uictus P et a. r. B 26 xɪɪ PB || caecidisse P et a. r. B || vɪ PB )

416
e quibus mille inter curandum defecerunt.

Antonius et Cleopatra communes liberos carn parte regiae gazae ad Rubrum mare praemittendos consuerunt; ipsi praesidiis circa duo Aegypti cornua, Pelusium Parethoniumque, dispositis classem et copias instaurando bello parauerunt.

Caesar sexto imperator appellatus et quartum ipse cum M. Licinio Crasso consul Brundisium uenit; ibi orbis terrarum praesidia diuisis legionibus conposuit; inde in Syriam profectus, mox Pelusium adiit, ubi ab Antonianis praesidiis ultro susceptus est.

interea Cornelius Gallus praemissus a Caesare quattuor legiones, quas Antonius apud Cyrenas praesidii loco constituerat, suscepit in fidem atque inde Parethonium, primam Aegypti a Libyae parte ciuitatem, uicto cepit Antonio -ipsumque continuo apud Pharum uicit.

nonna equestre aduersus Caesarem bellum iniit; in eo quoque miserabiliter uictus aufugit. kalendis Sextilibus prima luce Antonius cum ad instruendam classem in portum descenderet, subito uniuersae naues ad Caesarem transierunt; cumque unico praesidio spoliatus esset, trepidus [*]( AVCTORES § 13—§ 21 Liuius 133 (ad § 18 etiam Psyllos-exsugere cf. Sueton. Aug. 17) ) [*]( 1 e] in h || mile (1 s. s. m.1) D || antuuius D 2 partem L partae P 4 pelosium L || parethoniumque] LPR parethominumque D Paraetoniumque corr. fh 5 pauerunt D || sexto] LPRDς sextum v 6 quartum] LPR1v quarto R2Dς || marco PBD || consul (1 radendo ex ł) B 7 brundisium] LR2D branditium R1 bruditium P || ibique v 8 composuit R3 om. D || peloaium D 9 ubi] ibi D || ab om. PB || antunianis D 10 cor. nilius D || quattuor (t prior s. s. m. 1) D IIII PR 11 antunius D 12 adque PaR1 ||, parthonium L parethomium D par athoniam∗ (honiam, fort. t quoque, in ras.; pone m litt. 1 uel 2 erasae) P parathoniam (v m. 2) B || primum L prima D || a] ac R2 || lybiae PB libiae D 18 partem (m del.) L parte∗ (e ex a m. 3, erasa e 9) B || uicto (o mutata sed al. m. restituta) B uictur D || coepit LD cępit a. r. B || antonio (o fin. in v corr. sed ab al. m. restituta) B || contenuo R1 14 tharum (t s. s.) P ptharum (corr. m. 2) B pharum parthum D || antunius D || equestrem PR (m er. in B) 15 kalendia] klendis D 16 antunius D 18 esse D )

417
se cum paucis recepit in regiam.

deinde inminente Caesare turbataque ciuitate idem Antonius sese ferro transuerberauit ac semianimis ad Cleopatram in monumentum, in quod se illa mori certa condiderat, perlatus est.

Cleopatra postquam se ad triumphum seruari intellexit, uoluntariam mortem petens, serpentis, ut putatur, morsu in sinistro tacta bracehio exanimis inuenta est, frustra Caesare etiam Psyllos admouente. qui uenena serpentum e uulneribus hominum haustu reuocare atque exsugere solent.

Caesar Alexandria, urbe omnium longe opulentissima et maxima, uictor potitus est. nam et Roma in tantum opibus eius aucta est, ut propter abundantiam pecuniarum duplicia quam usque ad id fuerant possessionum aliarumque rerum uenalium pretia statuerentur.

occisi sunt iussu Caesaris maior Antonii filius et P. Canidius, infestissimus quidem semper Caesari sed et Antonio infidus, et Cassius Palmensis, ultima uiolati patris Caesaris uictima, et Q. Ouinius ob eam maxime notam, quod obscenissime lanificio textrinoque reginae senator populi Romani praeesse non erubuerat.

dehinc Caesar pedestribus copiis in Syriam uenit, deinde in Asiam ad hiberna concessit ac post per Graeciam Brundisium peruectus est. [*]( 1 imminente (-nante D) R3D || casare D 2 -quae D et a, r. R || ciuitate] uitatem D || antunius D antonius R1 || sesse D 8 cleopatrem D || in quo D quod L || se] si R1 4 posquam Ra 6 seruari ad triumphum D 6 ömorsu (∙ m. ut uid. 1) D || bracchio] LPR brahio (h ilico in ch) D 7 psyllus L psyllas PR psillos D || ammonente D 8 serpent∗ũ (er. i) B || hausto R1 || adque PR1 9 exugere PRD || alexandriam (m del. P) PR || urbem (m del. P) PRD || opulentissimam (m del. P) PR 10 maximam (m del. P) PR || roma a. r. B 11 habundantiam a. r. R 19 quam usque] quamque L 13 praetia LR. praecia D || statu∗erentur (er. a) B 14 publius PR publius (pnb et inferior 1 in ras. m. 1) D 15 antonio] (sic) P antunio D 16 palmenais] LPBD (p iiico em ps D) ς, Parmensis corr. v |- partis P1R || quintus PR2D quintos R1 || ouinius) PB ouinnius LDGКМHTO 17 ∗eam P || obscenisaime] LPR obscinissime D 18 r̃. L || non om. P1R1 20 greciam RD || brundisium] LR2, brundinsium D brunditlum PR1 || peruentus B ) [*](v. ) [*]( 27 )

418

Anno ab Vrbe condita DCCXXV ipso imperatore Caesare Augusto quinquies et L. Apuleio consulibus Caesar uictor ab Oriente rediens, VIII idus Ianuarias Vrbem triplici triumpho ingressus est ac tunc primum ipse Iani portas sopitis finitisque omnibus bellis ciuilibus clausit.

hoc die primum Augustus consalutatus est; quod nomen, cunctis antea [inuiolatum] et usque ad nunc ceteris inausum dominis, tantum Orbis licite usurpatum apicem declarat imperii, atque ex eodem die summa rerum ac potestatum penes unum esse coepit et mansit, quod Graeci monarchiam uocant.

Porro autem hunc esse eundem diem, hoc est VIII idus Ianuarias, quo nos Epiphania, hoc est apparitionem siue manifestationem Dominici sacramenti, obseruamus, nemo credentium siue etiam fidei contradicentium nescit.

de quo nostrae istius [*]( AVTORES § 1 ipso—§ 2 consalutatus est fort Liuius 133 (cf. de Iano 1, 19 § 8) adhibitus, sed certe corruptus ad \'occultum illum ge- storum ordinem\' (§ 8) confingendum; inde etiam fort. § 1 Ianuarias pro Suxtilibus dixit (cf. § 3 et 7, 2 § 42); ad § 2 cf. Scaliger ad Euseb. ed. 1668 p. 166 ) [*]( EXPILATORES2 uictor—4 tunc excerpsit Paulus 170 not. lin. 9 sq. 5 primum—6 est alienis insertis exscripsit Paulus 171 8 atque- 9 potestatum et 10 quod—uocant compilauit paulus 171, 16 — not. lin. 4 ) [*]( 1 septingentisimo∙xxu∙ L septingintissimo uicissimo quinto D || ipse R1 || caesare om. L caeaar D 2 agusto D || et om. L || lucio PD latio B lucio et W; immo Sexto || conss̄. L consũl P consuł B cumsolibus D 8 horiente B || octauum idus LD VIII∙ idus PB, m mg. m. 2 aut 1: XIII kł IaN. P || ianuarias (s in ras. m. 1, ex r V) D 4 tunc] LPRDU tum Bv || sopt∗tis (8 pr. m. 2 add., er. hastae duae) B positis D || finitimisque L 6 inuiolatum seclusi; inusitatam G in∗ou∗tam sic (non insolitum) ex inniolatum corr. M 7 cae|teris (i s. s. m. 1) D || inausum om. X2 8 usurpata. D || a∗picem. (er. s) B || adque R1 || ex e. a. m. 1 in L 9 eadem PRD || diem D || paenes L et a. r. R, om. Pa 10 greci B grecim D 11 eodem D || octauum L octauo D || idos D 12 ia〈nuarias quo nos eppiphania hoc est appa〉ricione (ia ilico in ras., inclusa ilico ut uid. in marg. add., ri ilico ut uid. ante uersum add.) D || ep∗iphania (erasa h ut uid.) B || hoc est add. a tn. ut uid. 2 in L || apparitionem (pr. i in ras. ex a m. 3) B 13 credentiam (d in ras.) P 14 quo] co. D || isti∗∗us (er. si an fl ?) D )

419
fidelissimae obseruationis sacramento uberius nunc dicere nec ratio nec locus flagitat; ut et quaerentibus reseruasse et neglegentibus non ingessisse uideamur. hoc autem fideliter commemorasse ideo par fuit, ut per omnia uenturi Christi gratia praeparatum Caesaris imperium conprobetur.

Nam cum primum, C. Caesare auunculo suo interfeoto, ex Apollonia rediens Vrbem ingrederetur, hora circiter tertia repente liquido ac puro sereno circulus ad speciem caelestis arcus orbem solis ambiit, quasi eum unum ac potissimum in hoc mundo solumque clarissimum in orbe monstraret, cuius tempore uenturus esset, qui ipsum solem solus mundumque totum et fecisset at regeret.

Deinde cum secundo, in Sicilia receptis a Pompeio et Lepido legionibus, xxx milia seruorum dominis restituisset et quadraginta et quattuor legiones solus imperio suo ad tutamen orbis terrarum distribuisset ouansque Vrbem ingressus omnia superiora populi Romani debita donanda, litterarum etiam monumentis abolitis, censuisset: in diebus ipsis fons olei largissimus, sicut superius expressi, de taberna meritoria per [*]( AVCTORES § 5 Gaio Caesre — ambiit Sueton. Aug. 95, exceptis hora circiter tertia ex Liuio 117 (cf. Periocha et Obseq. 68) sumptis § 6 Deinde—ingressus cf. Oros. 6, 18 § 33 et 34 || ommis—censuisset Liuis 129 || superius expressi 6, 18 § 34 ) [*]( EXPILATORES 8 circulus—9 ambiit compilauit Paulus 171 ) [*]( 1 diceret L || ∗∗nec (n in ras.) P 2 lo|cus (o al. m. add.) B || querentibus R1 || seseruasse D 8 ingressisse D || uideamur om. D 4 commemorasse] commemorasse uidiatur D || xpi∗ P 5 eomprobetnr R3 conprobitur D 6 primo D || gaio PRD ḡ. L 7 increderetur Pa ingreditur D 8 liquido ae] liquidac D 9 urbem PaD n unam D || potentissimum R2G2a edd. Co!onn. fsh 10 urbe PR1 urbem D 11 solem om. L 18 siciliam L 14 -xxx∙ milia L tregenta milia D || et om. D ||quadraginta et quattuor] L u et IIII PR Quatragenta quattuor D 17 pr. L 18 monimentis p. r. R || oblitis R1 obolitis (sic) R2 || ipsis] LPRDς (certe GMTOX2); illis W ante corr. (minus claram) manus eiusd.; ipsius v; haec in diebus ipsius cum \'cod. Materni\' del. Lautius male ) [*]( 27* )

420
totum diem fluxit quo signo quid euidentius quam in diebus Caesaris toto Orbe regnantis futura Christi natiuitas declarata est? Christus enim lingua gentis eius, in qua et ex qua natus est, unctus interpretatur.

itaque cam eo tempore, quo Caesari perpetua tribunicia potestas decreta est, Romae fons olei per totum diem fluxit: sub principatu Caesaris Romanoque imperio per totam diem, hoc est per omne Romani tempus imperii, Christum et ex eo Christianos, id est unctum. atque ex eo unctos, de meritoria taberna, hoc est de hospita largaque Ecclesia, affiuenter atque incessabiliter processuros restituendosque per Caesarem omnes seruos, qui tamen cognoscerent dominum suum, ceterosque, qui sine domino inuenirentur, morti supplicioque dedendos, remittendaque sub Caesare debita peccatorum in ea urbe, in qua spontaneum. fluxisset oleum, euidentissima his, qui Prophetarum uoces non audiebant, signa in caelo et in terra prodigia prodiderunt.

Tertio autem, cum Vrbem triumpbans quintum consul ngressus est, eo scilicet die, quem supra nominauimus, cum et Ianum post ducentos annos primum ipse clausit et clarissimum illud Augusti nomen adsumpsit, quid fidelius ac uerius credi [*]( AVCTORES 18 supra memorauimus § 1 ) [*]( 1 totam D ||quidẽ uidentius Pa quid∗| euidentius (e pro add. m. 2) B || in] ut L 2 futura om. L 3 in qua et u qua] LPRDGKMHT ex qua 0 in qua fsh 4 unctus ∗∗∗∗| (4 uel 5 litt. er.) D 5 tribunitia B || roma L 6 totam sed a in u corr. L II inter diem et fluxit spat. uac. sex fere litt. reJ. P ||romanique p. r. B || imperii R2 7 per totum] totum B II per omnes humani L 8 id est] hoc est D II adque PR1 9 unctus R1 II eclesis P 10 affluenter] PbR afluentes L afluenter PaD M adque (-ae D) PRD || incensabiliter D II processurus PR1 12 ceterosque] P cęterosque (ę in e) B ceterosquae D ceteros L || domino] LGTX1 (ς ut uid.), ed. 1542 h dominio PRDHX2X3X4fs dominia W II mortis Pa II supplicioque] supplicio B II haec dedendos— caesare m. 2 a. s. in P 18 cęsare (ę a e m. 2 re, in ras. m. 3) B 14 in ea dem urbem D || in qua om. L 15 prophetarum (h 8. a. m. 2) P profetarum D 16 perdedirunt D 17 quinto PbR2D 18 eo] eum L II diem L 19 uanum (supra a ras., n radendo ex m) D II docentus D oc PR II primus L 00 agustino∗, men (o a us D II adsumpeit] LR1 adsumsit PD assumpsit B\' || quod Pa )

421
aut cognosci potest, concurrentibus ad tantam manifestationem. pace nomine die, quam hunc occulto quidem gestorum ordine ad obsequium praeparationis eius praedestinatum fuisse, qui eo die, quo ille manifestandus mundo post paululum erat, et pacis signum praetulit at potestatis nomen adsumpsit ?

Quid autem in quarto reditu, cum finito Cantabrico bello.

pacatisque omnibus gentibus Caesar Vrbem repetiit, ad contestationem fidei, quam expromimus, actum sit, ipso melius ordine proferetur.