Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

ita Caesaris milites ancipiti perioulo territi ipso Caesare frustra obsistente fugerunt. Pompeius uero Caesaris quoque testimonio uictor persequentem reuocauit exercitum. quattuor milia militum Caesaris, centuriones uiginti et duo, equites Romani conplures in eo proelio caesi sunt.

Caesar inde citato agmine per Epirum in Thessaliam perrexit; Pompeius cum maximis copiis secutus bellumque commissum est.

itaque instruitur [*]( AVCTORES § 18—§ 27 Liuius 111, ex quo etiam § 21 Caesaris testimonium (B. Ciu. 3, 73) commemoratur(ad § 23—§ 27, inprimis § 23 cf. Etttrop. 6, 20 et 21) ) [*]( EXPILATORES 1 apud Dyrr.— 6 occidit compilauitcomm. Bern,. Lucani 6, 1 6 Caesar—17 secutuscompilauit comm. Bern. Lucani 6, 285 17 instruitur—p. 400, 6 copia compilauit comm. Bern. Lu- cani 7, 460 ) [*]( 1 dyrracium (corr. m. 2) P dirratium B 2 auxilium L || uenerunt L || quo. (erasa d uid.) B 8 frustra obsidione solus L || cincxti a. ras. B || ipei RD || XV P XU R qumdeclm D; sedecim Florus 4, 2 § 39, stadia 1200 [120 coni. Sch⍳ocigh.] indicat Appianus, B. ciu. 2, 61 || | milia (a in bus corr. m. 1 aut 2) L milibus PRD; millium c || passuum LPBD 4 praestuens R1 5 quondam D || marcellnus R1 7 una D || expugnaret et L || aggressus R3 8 sotiorum R1 (-ci- 8) || truit RR 10 prorũ∗pens (er. p; ~ m. 1) D erumpens PR 11 frustra ipso caesáre L solus 12 quoque] a quoque D 13 IIII PR 14 centyriones L || XX PR || et duo] LPR duo Dv ||equitis D equitesque v || r̄. L 15 conpluris D cο̃∗plures (cõ ex con m. 8) B || aaeoi D || ci∗∗tato (er. ui) D 16 tessaliam PR 17 secutus est D )

400
utrimque acies. Pompeius octoginta et octo cohortes triplici ordine locauit: fuerunt autem peditum quadraginta milia, equites in sinistro cornu sescenti, in dextro quingenti, praeterea reges multi, senatores equitesque Romani plurimi, absque leuium armaturarum magna copia.

Caesar similiter octoginta cohortes triplici ordine disposuit , cui fuerunt minus quam triginta milia peditum, equites mille.

uidere ibi et gemere erat contractas Romanorum uires in campis Pharsalicis ad occisionem mutuam constitisse, quas si concordia rexisset, nulli populi, nulli reges ferre potuissent.

prima congressione equitatus Pompei pulsus sinistra latera nudauit. deinde cum diu utrimque dubia sorte caederentur atque ex alia parte Pompeius inter hortandum diceret parce ciuibus nec tamen faceret, ex alia uero Caesar hoc faceret, quod urgeret dicens miles, faciem feri, tandem uniuersus Pompei fugit exercitus, castraque direpta.

sunt. caesa sunt in eo proelio Pompeianorum quindecim milia, centuriones triginta et tres. hic exitus pugnae ad Palaeopharsalum fuit. Pompeius fugiens in ostio Penei amnis onerariam nauem nanctus in Asiam transiit. [*]( EXPILATORES 5 Caesar — 7 mille, 10 prima —17 tres compilauit comm. Bern. Lucani 7, 521 11 cum diu—16 castraque exacripsit Paulus 156 .157 18 Pompeius—p. 401, 1 uenit exscripsit comm. Bern. Lucanis, 33 ) [*]( 1 utrumque D || octogento et octo D LXXX et VIII (VIII ex VIIII P) PB 2 ferunt D || quatragenta D XL PR 8 sexcenti D DC PB || D PB 4 uenatores equitesque D senatoresque L. 5 ∗∗leuium B || LXXX PB 6 cui om. D || minns] LPR1D non minus R2v, cf. Eutrop. 6, 20 extr. 7 XXX. mil. L xxx mil. P XXX. mił. B 9 occidionem L || nullo populi L nulli popouli (sed 0 alt. del.) P 10 potuisset Ra || congressio D 11 pompei] LPRD || nadauit (corr. al. m.) R1 12 diu] duo D || utrique L || cederentur LP || adque PR1 14: hoc faceret] hoc faoeret et B 15 ferit D || pompei] LPRDB16 pompei annorum R1 17 xv milia PB || centyriones L || trigenta et tris D XXIII PB 18 paleopharslum LPRD 19 nactas B\' )

401

inde per Cyprom in Aegyptum uenit ibique mox ut litus attigit, iussu Ptolemaei adulescentis in gratiam Caesaris uictoris occisus est. Pompei uxor filiique fugerunt; cetera Pompeiana classis direpta est omnibus qui in ea erant crudelissime trucidatis, ibique et Pompeius Bithynicus occisus est. Lentulus uero uir consularis apud Pelusium interfectus est.

Caesar conpositis apud Thessaliam rebus Alemndriam uenit perlatoque ad se ac uiso Pompei capite anuloque fleuit; cumque se in regiam recepisset, eludebatur a tutoribus, quominus pecuniam acciperet, templa sua astu spoliantibus, ut et regios thesauros uacuos esse ostenderent et in inuidiam Caesaris populum concitarent.

praeterea Achillas dux regius, imbutus semel Pompei sanguine, Caesaris quoque necem meditabatur. nam iussus exercitum dimittere, cui praeerat, uiginti milium armatorum, non modo spreuit imperium, uerum et aciem direxit.

in ipso proelio regia classis forte subducta iubetur incendi. ea flamma cum partem quoque urbis [*]( AVCTORES § 28—§ 81 Liuius 112 (ad § 81 cf. Seneca De tran- quill. animi 9 § 5 quicudem narrat Liuium laudans) ) [*]( EXPILATORES 1 mox—7 interfectus est compilaut comm. Bern. Lucani 8,560 7 Caesar— p. 402, 2 exussit compilauit comm. Bern. Lucani 10 pr. ) [*]( 2 adtigit (d in t corr. m. 8 R) PE || iussu in ras. P || ptolemei LP ptolomei B ptnlomei (p ex b m. 1) D n aduliscentis (carr. m. 3 R) R1D 8 filique D 4 pompeianae P pompei ana∗ B || clas∗sis (prior s in ras.) P classis (si in ras.) B 5 trucidati sunt| (sunt fort. ex corr. add. m. 1, part- in ras. , uel alius clausulae?) D || Sibiquae pompeius (S erasa) D || bithicus P1 bythinicus, P2R bytthinicus D 6 consolaris (corr. m. 3) R1 || interfectus] occisus L1 exoccisus et m marg. : ex .̑ | alibi| interfectus L2 7 compositis PB || thesaliam Ra 8 anu∗loque (erasa ł) P anoloque D 9 cumque Be om. D || eludebatur a tutoribus] eluniam, auetoribus D 11 thensaurus D || oetenderet R1 12 regius] reus D 13 inbutus (imb- R2) PR2 imputaus (prior n a. s. m. 1) D 14 XX. milium L XX milia PR 16 praebuit D 16 regi L 17 incendi ea] incenea D ) [*]( V. ) [*]( 26 )

402
inuasisset, quadringenta milia librorum proximis forte aedibus condita exussit, singulare profecto monumentum studii curaeque maiorum, qui tot tantaque inlustrium ingeniorum opera congesserant.

unde quamlibet hodieque in templis extent, quae et nos uidimus, armaria librorum, quibus direptis exinanita ea a nostris hominibus nostris temporibus memorent — quod quidem uerum est —, tamen honestius creditur alios libros fuisse quaesitos, qui pristinas studiorum curas aemularentur, quam aliam ullam tunc fuisse bibliothecam, quae extra quadringenta milia librorum fuisse ac per hoc euasisse credatur.

Caesar postea insulam, ubi Pharos est, cepit. eo Achillas cum Gabinianis militibus uenit. ingens pugna commissa est: magna ibi Caesarianorum militum multitudo cecidit, omnes etiam interfectores Pompei interfecti sunt.

Caesar ui insistentium hostium pressus soapham escendit: qua mox pondere subsequentium grauata ac mersa, per ducentos passus ad nauem una manu eleuata, qua chartas tenebat, [*]( AVCTORES § 32 0rosius § 33 et § 34 Liuius 112 ) [*]( EXPILATORES 11 Caesar—p. 403, 2 cepit exscripsit comm. Bern. Lucani 10pr. 15 Caesar—p. 403, 2 cepit exscripsit Paulus 157 not. lin. 4—158, 14. ) [*]( 1 CCCC PRKMTW, v; XL- L (idem § 82 quadringenta, cf. 4, 20 § 33 et 6, 11 § 4) quadragenta D, eundem num. exhibent GN Bem. 128, Senecae codex Mediol. (ed. Koch 1879); cf. Parthey, Alex. Bibl. p. 32 et 77; Ritschl, Opp. 1 p. 28 . 152 . 226 U mili- D 2 monumenta L 8 qui tot] quit D || inlustrum R1 || ingeniorumque L 6 haec quod quidem uerum eat glossam esse perperam cemet h 8 simularentur D 10 quadringenta] Lv cccc PRKМTW quadragenta D; XL GN ĩquadragenta E CCCCXL 0 || suasisse B1 11 pharos] L pharus PB farne D || erat PRW || coepit (o del. in R) BD 18 conmissa (com- R3) PaR1 || magnam D om. L || caesaria nomirum D 14 caecidit L et a. r. B 16 ul in ras. m. ut uid. 2 B || pressos L p̃ssus B praesus D || scafam P (non B) || escendit] L exscendit P1 ascendit (as in ras. m. 2 B) P2RςΒvar*| cendit (er.: ut uid.) D 16 quo (e supra 0 scr. m. 1, 0 in a corr. 2 B) P\'B quae P2 || ducentur D cc PB 11 unam D || charthas PB carthas D )

403
nando peruenit, mox nauali certamine pulsatus, magna felicitate classem regiam ant depressit aut cepit.

Alexandrinis petentibus regem reddidit monitum, ut magis amicitiam Romanam quam arma experiri studeret; qui tamen ilico ut liber fuit bellum intulit, sed continuo cum toto exercitu suo et ipse deletus est. nam uiginti milia hominum in eo bello caesa referuntur, duodecim milia cum septuaginta longis nanibus dedita, quingenti ex uictoribus cecidisse dicuntur.

rex ipse adulescens scapha exceptus ut fugeret, multis insilientibus mersus necatusque est; corpus eius ad litus deuolutum indicio loricae aureae cognitum fuit: qua Caesar Alexandriam praemissa Alexandrinos omnes ad deditionem desperatione conpulit regnumque Aegypti Cleopatrae dedit.

inde Syriam peruagatus Pharnacem in Ponto uicit. postea uero quam Romam uenit, dictator et consul creatus in Africam transiit et apud Thapsum cum Iuba et Scipione pugnauit maximamque ibi hominum multitudinem interfecit. castra utriusque direpta sunt, sexaginta elephanti capti.

Cato sese apud Vticam occidit; Iuba [*](AVCTORES § 1 et § 2 Liuius 112 § 8 inde—transiit Liuius 113 (cf. Periocha) || apud Thapsum—§ 5 Liuius 114 (cf. Per.) ) [*]( EXPILATORES 2 Alexandrinis—3 reddidit, 4 qui—13 dedit com- pilauit coMM. Barn. Lucani 10pr. 2 Alexandrinis—11 fnit exscripsit Paulus 158 18 Syriam—14 uicit exscripsit comm. Bern. Lucani 10, 475 (extr.) 14 postea—p. 404, 7 ingressus excerpsit comm. Bern. Lucani 10, 476 ) [*]( 1 nando] LPR2DT nondo R1 natando GWBh || felicitate] PRTWU comm. Lucani altero loco, mira felicitate.. enatauit Florus 4,2 § 59 facilitate LDGKMHNOX,B comm. Lucani priore loco 2 depraessit D n coepit RaB 3 regem petentibus PR || ut magis amicitiam om. D 4 quam arma om. D 5 bellum intnlit sed om. D || toto] omni D 6 xx PB || eo] quo D 7 duodicim D XII PR || septuagenta D LXX PB 8 dedit•anquingenti D || D PR || caecidisse RD 9 adulicens D || scala P (non R) || mu*l*tis (altera litterae u hasta m. 2 in ras., ante t erasa i) B 10 necadusque R1 || inditio R1 (c3) 11 alexandream L alexandria D 12 desperatione (alt. e ex i ?) B || compulit R2 18 peruagatur L 14 farnacem LD 17 c*astra (er. r) D || utriusque (us s. s. m. ut uid. 1) L || sexagenta D LX PB 18 elephanti (h del.) P elephant D || apt Pa n iuba rex (rex s. s. m. 2) B ) [*]( 26* )

404
percussori iugulum pretio dato praebuit, Petreius eodem se gladio perfodit; Scipio in nani, qua ad Hispaniam fugere contendens uento coactus in Africam redierat, semet ipse iugulauit.

in eadem nani etiam T. Torquatus occisus est. Caesar Pompei Magni nepotes filiamque Pompeiam simulque cum his Faustum Sullam et Afranium et Petreium filiam iussit occidi.

inde quattuor triumphis Vrbem ingressus, disposito recuperatae reipublicae statu continuo in Нispanias contra Pompeios Pompei filios profectus, septimo decimo quam egressus ab Vrbe fuerat die Saguntum peruenit statimque aduersus Pompeios duos et Labienum atque Attium Varum multa bella et uaria sorte gessit.