Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Igitur Romani status agitur semper alterna mutatio et uelut forma. Oceani maris, quae omni die dispar nunc succiduis per septem dies attollitur incrementis nunc insequentibus totidem die bus naturali damno et defectu interiore subducitur.

ut enim de proximis ordiar, Cimbris Tigurinisque uincentibus cum apud Rhodanum flumen Romanus exercitus periit, artissimas Roma sensit angustias; refusa continuo clade Cimbrorum, magnis elata prouectibus priorum oblita defectuum est.

hano deinde recentissimae prosperitatis iactantiam Italicum bellum et dilaceratio Sullana castigat. rursus post hanc domesticam intestinamque perniciem, qua usque ad medullas paene euisoerata et exesa est. paribus propemodum spatiis temporum non solum reparata, uerum etiam extenta est, cum Lucullus Asiam, Pompeius Hispaniam, Caesar Galliam perdomuit Romanumque imperium usque ad extremos propemodum terrae terminos propagatum est.

hanc nunc amplissimam dilatationem uastissima ruina consequitur. apud Parthos enim consul Romanus occiditur exercitusque deletur, atrocissimum illud Pompei atque Caesaris bellum ciuile conseritur et inter haec Roma ipsa repentino correpta incendio concrematur.

anno siquidem ab Vrbe condita DCC incertum unde concretus plurimam Vrbis partem ignis inuasit, neque umquam antea [*]( AVCTORES § 5 Liuius, lib. ut uid. 108 (cf. Orosius 7, 2 § 11, ubi Liuium laudat; 7, 39 § 15; Obseq. 66); ad illa hinc iam-committitur fort. Eutropius 6, 19 adhibitus ) [*]( 1 romania D 2 ociani D || mari D ||que (e in i, deinde i ita e m. 2 B) RD 4 naturali damno] damnis naturali damno L || dam∗no (eras. p) R 6 rodanum Ra 7 cimbricorum PB 8 prouectibus] LPRaZ ed. 1542 prouentibus RbDZ1υ 9 hanc (h et c erasae, mox al. m. restitutae) B 10 sillana dilaceratio D || syllana LPR ||castigat (t fin. in ras. ampliore) P 12 paene om. D n propemodos pa∗ciis (er. u) D 15 ad extremos (os statim corr. ex I) om. sed s. 8. m. 1 aut 2 R || extremum P extremus D || propemodo D 17 ∗dilatationem (eras. c aut e) R dilationem L || uatissima R1 || partus D 19 illum P1R || atque] L solus et PRDυ || conseritur et) conscribitur (om. et) D 00 corrupta PRa 21 anno ab (ab del.) P ||septingentensimo L septingentissimo D 22 ante L )

394
tanto incendio correptam ac uastatam Ciuitatem ferunt. nam quattuordecim uicos cum uico Iugario consumptos fuisse memoriae proditum est hinc iam bellum ciuile committitur, quod magnis iamdudum dissensionibus ac molitionibus parabatur.