Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Nam rediens Caesar uictor ex Gallia decerni sibi absenti alterum consulatum poposcit. contradictum est a Marcello consule adnitente Pompeio, deinde decretum est a senatu, ut in Vrbem Caesar non nisi dimisso exercitu ueniret, et ex Marcelli consulis auctoritate ad legiones, quae apud Luceriam erant, Pompeius cum imperio missus est.

Caesar Rauennam sese contulit. M. Antonius et P. Cassius tribuni plebis pro Caesare intercedentes, interdicente Lentulo consule curia foroque prohibiti, ad Caesarem profecti sunt Curione simul Caelioque comitantibus.

Caesar Rubicone flumine transmeato, mox ut Ariminum uenit, quinque cohortes, quas tunc solas habebat, cum quibus, ut ait Liuius, orbem terrarum adortus est, quid facto opus esset, edocuit. deplorans iniurias suas, causam belli ciuilis, pro restituendis in patriam tribunis, esse testatus

est inde per Antonium septem cohortes, quae apud Sulmonem morabantur, a Lucretio recepit, tres legiones quae cum [*]( AVCТORES 5 - 8 ueniret Eutropius 6, 19 (absenti Orosianum) || 8 et ex Marcelli—§ 4 Liuius 109 (quem Orosius § 3 laudat) ) [*]( EXPILATORES 8 et ex Marcelli—10 missus est exscripsit Paulus 153 ) [*]( 1 corruptam PR 2 quattuordecem D grai PR ||consumtos (-tus D) PD 3 proditum] traditum D || iam] tam Pa || bellum (11 a m.2 insertae in spatio a m.1 relicto) L || ciuilem D 5 uictor aaesar L || absenti] absenatu L 6 alterum] iterum PR 7 aNnitente R3 || deinde|cretum D 8 dimis* so P 9 marcello Ra ||aput L 10 rauenna LD 11 sese (prior a inras. m. 1) D se L ||marcus PRD || antunius D ||p. L publius PRD\' Q. corr. fsh 12 ante intercedentes uocabulum eiusdem mensurae er. B ||inter∗ dicente P interdicentes D || furoque R1 13 prohibiti ad] prohibita D || prohibiti (biti ex buit m. 2) P || caesar; (i. e. caesar) D ||caelioque] LPR caėho quę D; Coelioque fsh 14 rubigone D 15 ar iminũ (pone r fort. ras.) B 18 patriam P ||tri∗bunis P 19 per (r in ras. paullo maiore) B ||solmonem D 20 lucricio D )

395
Domitio apud Corfinium morabantur, ad suas partes traduxit. Pompeius atque omnis senatus, crescentibus Caesaris uiribus trepidi, tamquam Italia pulsi in Graeciam transuecti, Dyrrachium gerendi belli sedem delegerunt.

Caesar Romam uenit negatamque sibi ex aerario pecuniam. fractis foribus inuasit protulitque ex eo auri pondo quattuor milia centum triginta et quinque, argenti pondo prope nongenta milia.